Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PROBLEMATA

CUM MAG. PETRI ABÆLARDI SOLUTIONIBUS.

Consiliis Abælardi paruerunt paraclitenses Virgines, et studio sacræ scripturæ adhibuere animum. Quum vero nonnulla legentibus occurrerent, quæ vel obscura, vel secum pugnantia viderentur, decrevit Heloissa ea, de quibus et ipsa et comites dubitarent, conjugi suo explicanda proponere. In hoc igitur opusculo instituit quæstiones quadraginta de totidem sacrorum codicum locis et de quibusdam argumentis quæ tunc animos commovebant vehementer, nostræ vero ætatis homines nequaquam sollicitant. Quæstionum Heloissæ et Abælardi solutionum eadem fere ratio est : simplicitate enim ingenua pariter commendantur, sed leves sunt plerumque, ita ut legenti parum utilitatis aut oblectationis afferant.

Supra diximus inesse Problemata in Codice Victorino n° 397; hujus ad fidem recensuimus textum jam in lucem editum, in quo pauca mutanda invenimus.

EPISTOLA HELOISSE AD PETRUM ABELARDUM.

Beatus Hieronymus sanctæ Marcellæ studium quo tota fervebat, circa quæstiones sacrarum litterarum maxime commendans, ac vehementer approbans, quantis eam super hoc præconiis laudum extulerit, vestra melius prudentia, quam mea simplicitas novit. De qua, quum in epistolam Pauli ad Galatas commentarios scriberet, ita in primo meminit libro1: « Scio quidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, oblivisci homines et divinorum voluminum tympano concrepare, Rubrum hoc' sæculi pelagus transfretare. Certe quum Romæ essem, nunquam tam festina me vidit, ut de Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero, more pythagorico, quidquid

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

:

responderem rectum putabat, nec sine ratione præjudicata apud eam valebat auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem. » Ex quo utique studio in tantum eam profecisse noverat, ut ipsam cæteris eodem studio discendi ferventibus magistram præponeret. Unde et ad Principiam virginem scribens, inter cætera sic meminit documenta1: « Habes ibi in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam; quarum altera te per prata virentia et varios divinorum voluminum flores ducat ad eum, qui dicit in cantico' : « Ego flos campi, et lilium convallium ; » altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: «< Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum.>> Quorsum autem ista, dilecte multis, sed dilectissime nobis ? Non sunt hæc documenta, sed monita ut ex his quid debeas recorderis, et debitum solvere non pigriteris. Ancillas Christi, ac spiritales filias tuas in oratorio proprio congregasti, ac divino mancipasti obsequio; divinis nos intendere verbis, ac sacris lectionibus operam dare, plurimum semper exhortari consuevisti. Quibus sæpius in tantum scripturæ sacræ doctrinam commendasti, ut eam animæ speculum dicens, quo decor ejus vel deformitas cognoscatur, nullam Christi sponsam hoc carere speculo permittebas, si ei, cui se devoverit, placere studuerit. Addebas insuper ad exhortationem nostram, ipsam Scripturæ lectionem non intellectam, esse quasi speculum oculis non videntis appositum. Quibus quidem monitis tam ego quam sorores nostræ plurimum incitatæ, tuam in hoc quoque quoad possumus implentes obedientiam, dum huic operam studio damus, eo videlicet amore litterarum correptæ, de quo prædictus doctor quodam loco meminit *: <«< Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis,» multis quæstionibus perturbatæ, pigriores efficimur in lectione; et quod in sacris verbis magis ignoramus, minus diligere cogimur, dum infructuosum laborem sentimus, cui operam damus. Proinde quæstiunculas quasdam discipulæ doctori, filiæ patri destinantes, supplicando rogamus, rogando supplicamus, quatenus his solvendis intendere non dedigneris, cujus hortatu, immo et jussu, hoc præcipue studium aggressæ sumus. In quibus profecto quæstionibus, nequaquam ordinem Scripturæ tenentes, prout quotidie nobis occurrunt, eas ponimus et solvendas dirigimus.

PROBLEMA HELOISSÆ I.

Quid est quod Dominus in Evangelio Joannis de Spiritu, quem missurus erat, promittit dicens : « Et quum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de

'T. II, col. 682. cap. xvi, v. 8.

3

Cantic., cap. 1, v. 1. 3 Ibid., v. 2. Epist. xcv, Opp. t. IV, col. 773.

[blocks in formation]

me; de

justitia, et de judicio : de peccato quidem, quia non crediderunt in justitia vero, quia ad patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia, princeps mundi hujus judicatus. »>

Solutio Abalardi.

Arguet per apostolos, quos replebit, non unam partem mundi, sed totum, de peccato scilicet perseverante vel1 retento ab hominibus, propter hoc, quia non crediderunt in me. Arguet de justitia, scilicet' per meipsum præsentem oblata, et non suscepta tunc quum præsens essem, quem jam recuperare non possunt euntem ad Patrem, et jam ultra hic non videndum. De judicio scilicet præcedentium, in quo erant, hoc est peccati sive justitiæ cum ea videlicet quæ reos vel justos faciunt in operibus magis quam in intentione constituant, et merita non tam secundum animum, quam secundum operationem dijudicent, sicut maxime Judæi faciunt, neminem arbitrantes damnari, quidquid velit, dummodo illud opere non compleat. Unde et Apostolus ad Romanos3 : « Israel,» inquit, << sectando legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit. »> Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Quamvis ergo lex concupiscentiam quoque interdicat, non tamen hoc peccatum esse tantum arbitrantur, ut ad damnationem sufficiat. Quem quidem errorem arguendum esse Dominus nunc dicit, ex eo quod princeps hujus mundi judicatus est. Ipse quippe diabolus, qui carnalibus et amatoribus mundi dominatur, et totius auctor est et origo peccati, non de hoc quod fecerit, sed quod præsumendo voluerit, statim damnatus tam graviter corruit.

PROBLEMA HELOISSÆ II.

4

Quid est illud in epistola Jacobi : « Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

[ocr errors]

Solutio Abalardi.

Omnia simul legis præcepta, non singula sunt lex ipsa. Qui ergo totam legem præter unum mandatum custodierit, fit reus omnium : hoc est, ex eo damnandus est, quod non omnia custodit præcepta, quæ simul, ut dictum est, accepta, sunt lex ipsa. Ac si aperte dicat: Quamvis impletor legis nemo esse possit, unum ejus observando mandatum; transgressor tamen legis efficitur, si vel unum ejus transgrediatur præceptum. Unde et statim Apostolus exponens quod dixerat :

* Et Cod. Vict., 397. Scilicet deest in Cod. Vict. — 3 Rom., cap. ix, v. 31. — Jacob., cap. u, v. 10 et sq.

«< omnium reus,» subjecit, « factus est transgressor legis, » ex eo videlicet quod unum prætermisit præceptum, quod æque, ut cætera, fuerat injunctum. Alioquin ex eo quod subjungit : « Qui enim dixit : Non mochaberis, etc. » Nequaquam comprobaret illud præmissum, « factus est omnium reus. » Quum igitur ait : « Qui enim dixit, etc.,» tale est, ac si diceret : ideo recte dixi, quia unum transgrediendo, factus est omnium reus hoc est, ex hoc damnandus1 est, quia non omnia servando, Deum contempsit. Quia ipse Dominus, qui legem tradidit, tam hoc mandatum, quam illud observari jussit : hoc est, omnia, non aliquod unum ex omnibus. Ac per hoc sicut transgressor fit legis, vel unum transgrediendo præceptum, ita fit reus omnium, sicut est expositum, ex hoc etiam damnandus, quod non omnia compleverit.

2

PROBLEMA HELOISSÆ III.

Quid est quod sæpe Dominus ab aliquibus interrogatus, respondens illis sigillatim dicat : « Tu dixisti, » vel : « Tu dicis, » nonnunquam etiam pluribus simul interrogantibus respondeat : « Vos dicitis,» tanquam hoc eos dixisse assereret, quod quasi dubitantes quærebant? Sic quippe Judæ interroganti : « Nunquid ego sum, Rabbi, qui te scilicet sum traditurus? » Respondit : « Tu dixisti. » Et interrogatus a pontifice, an sit filius Dei, similiter respondit. Populo etiam quærenti: «Si tu es Christus, dic nobis palam; » vel : « Tu ergo es filius Dei? » respondit : «< Vos dicitis, quia ego sum*. » Denique et a præside, id est Pilato, inquisitus an sit rex Judæorum, respondit : « Tu dicis quia rex sum ego 3. » Quæ profecto responsiones non immerito dubitationem excitare videntur. Qui enim quærit utrum hoc sit, vel illud, nequaquam enuntiando dicit quod hoc sit vel illud; sed quasi dubitando quærit utrum ita sit.

Solutio Abelardi.

Revera difficilem vel prorsus insolubilem hæ responsiones Domini moverent quæstionem, si quod Dominus ait : « Tu dixisti, » vel : « Vos dicitis,

>> vel: « Tu dicis, » ad præcedentium interrogationum verba referret, ut in eis scilicet hæc dicta fuisse assereret, quod nequaquam convenit. Quum ergo Judæ interroganti, an ipse sit, qui eum tradat, respondit : « Tu dixisti, » potius quam: « Tu dicis,» ad pactum illud respexit, quod jam ille cum Judæis inierat promittens se illis eum tradere cupiditate promissæ pecuniæ. Quod vero principi sacerdotum interroganti an Christus sit filius Dei, respondit : << Tu dixisti, >>

Damnatus Cod. - Sic Cod. Vict. - Quasi quæ dubitantes Edit. Amb. -Matth., cap. xxvi, v. 25, 64.

- Joan., cap. x, v. 24. - Marc., cap. xxII, v. 70. — Joan., cap. xvIII, v. 37.

[ocr errors]

5

sic est accipiendum, quod ille, qui eo tempore Christum, quem videbat, esse filium Dei negabat, sæpius olim legem ac prophetas recitando id confessus fuerat. Quum autem Judæis interrogantibus an sit Christus, vel an sit filius Dei respondit : « Vos dicitis, » verbo scilicet præsentis temporis utens ad eos sicut et ad Pilatum, præsentem jam adesse diem significat, in quo id fateantur. Ubi enim illudentes ei dicebant : «< Prophetiza, Christe, quis est qui te percussit1? » vel: «< Ave, rex Judæorum, » eum profecto Christum esse, hoc est unctum, quacunque intentione testabantur, in hoc fortassis prophetiam Caiphæ imitantes dicentis : «< Expedit vobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat. » Sed et turbæ testimonio eum cum ramis palmarum suscipientis ipse et filius David est, juxta Matthæum : et in ipso regnum David venit, secundum Marcum: et benedictus est rex qui venit, secundum Lucam': et denique, secundum Joannem, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Quod nequaquam isti, per illusionem, sicut supradicti, sed ex fide dicebant. Tale est ergo quod Judæis ait : « Vos dicitis,» ac si diceret : multi adhuc inter vos sunt, qui hoc non solum ore proferant, sed et corde teneant. Etsi enim illi qui hoc interrogabant, nequaquam id dicerent, vel crederent, quum tamen dixit : «< Vos dicitis,» non ad personas illas, quæ aderant, sed ad populum ipsum respexit. Sic et alibi quum ait Judæis de Zacharia : « Quem occidistis inter templum et altare,» nequaquam de illis, qui tunc erant, Judæis, sed de populo ipso, de quo erant, accipiendum est. Sic et Josue 10 quum dicitur filios Israel secundo circumcidisse, non hoc in eisdem personis, sed in eodem populo constat eum fecisse. Legimus quoque in hoc die passionis, quod centurio, et qui cum eo erant custodientes Dominum crucifixum, quum expirasset, et viderent " velum templi scissum, et terræ motum, et monumenta aperta, dixerunt : « Vere filius Dei erat iste. » Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur, Tale est ergo, ut diximus, quod Judæis quærentibus, an esset filius Dei, respondit : « Vos dicitis; hoc est, jam præsens dies vel tempus adest, in quo id de me confiteamini. Similiter Pilato quærenti, an sit rex Judæorum, respondit : « Tu dicis, >> potius quam : « Tu dixisti. » Homo quippe gentilis prophetias ignorabat, non ea legerat verba, ubi Christus fuerat promissus, et regnum" ejus prophetatum juxta illud : « Et regni ejus non erit finis, » vel illud : « Dicite filiæ Sion, ecce rex

15

13

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

12

11

"Quia viderant Cod.

* Matth., cap. xxvii, v. 54.

14 Nomen Cod.

"Matth., cap. xxi, v. 5.

13 Dies et tempus

15 Luc., cap. 1, v. 33.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »