Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

aliorum lugere conveniat monachum, Hieronymus hujus professionis maximus profitetur dicens : « Monachus non doctoris, sed plangentis habet officium, qui se et mundum lugeat, et Domini pavidus præstoletur adventum. Quid enim vita monastica, nisi quædam est districtioris pœnitentiæ forma? » Lugeant ergo monachi sive hoc, ut dictum est, sive illo modo, ut risum mereantur consolationis de quo vere dicitur : « Quoniam ipsi consolabuntur, » attendentes illud, quod apostolis Dominus promisit1: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Unde et e contrario reprobis ait : « Væ vobis, qui nunc ridetis : quia plorabitis. » Contrariæ quippe vitæ contrarios status et exitus habent, quum nunc justi flentes postea rideant, et iniqui modo ridentes, e contrario fleant. Justi sive de perpetratione peccati, sive de dilatione regni consolationem accipiunt, quando ad vitam illam, quæ a dolore penitus est immunis, perveniunt. «< Beati qui esuriunt3. » Post vitam continentium ad ordinem transit rectorum, ita istos instituens in duobus, sicut illos fecerat in tribus. Rectores in populo Dei, non solum ecclesiasticæ sunt potestates in sacerdotibus, verum etiam sæculares in regibus. Et notandum quod quum binarius numerus, qui conjugatis convenit teste Hieronymo, immundus sit, unde et opera secundæ diei laudem habere non meruerunt, et bina de immundis animantibus' in archam jussa sunt mitti, non incongrue continentes per ternarium, qui impar numerus est, magis quam binarium describendi esse videntur. Cæteris vero, ubi continentiæ virtus omnino non præminet, magis convenire binarius videtur. Esuries vel sitis justitiæ, desiderium magnum est in rectoribus debitæ vindictæ : ut videlicet, mala commissa tantum vindicare velint, quantum se debere cognoscunt, et si non tantum quantum illi meruerint, qui deliquerunt. Alioquin misericordia in eis locum non haberet, si videlicet nihil de pœna, quam rei meruerunt, relaxarent. Nam et cœlestis judex, quem terreni debent imitari, ita justitiam temperat per misericordiam, ut non tantum reos puniat, quantum illi merentur, sed quantum ipsi convenit, cujus miserationes super omnia opera ejus. Hinc enim de ipso scriptum est: « Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas. » Et rursum: « Et quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. » Superexaltat quippe misericordia judicium, et magis judicem commendat quam vindictam. Hæc ergo duo in judice semper esse debent conjuncta, ut et reum puniat per justitiam, et minus quam meruerit per clementiam, quam hic dicit misericordiam. Misericordia quippe a miseris dicta,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

humana compassio est ex miseriis aliorum progressa, qua ex infirmitate animi magis quam ex virtute pœnas abhorremus, ex hoc uno quod patientem affligunt, tam eas, quæ sunt justæ, quam quæ injustæ. Talis animi compassio, naturalis, sive rationalis sit, sive minime, misericordia, proprie dicitur, teste Seneca'. Clementia autem, quæ hoc loco dicta est misericordia, rationabilis tantum dicitur compassio, per quam videlicet eis subvenire volumus, quibus debemus. Quisquis justitiam habet sine misericordia, ut videlicet vindicare velit, nec pœnam relaxare, crudelis est. Sin autem e converso, remissus est. Unde bene Dominus hoc loco rectorum mores instruens, nunquam justitiam sine misericordia exerceri approbat; ideoque hoc loco tanquam inseparabiles comites eas sibi sociat. Potest autem remissio pœnæ in his etiam, qui occiduntur, nonnulla esse, si videlicet eas abbreviare, vel genus mortis levius eligere studeamus. Alioquin illam incurrimus sententiam: «< Judicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam. » Contraria quippe contrariis conveniunt, ut videlicet quemadmodum misericordes misericordia sunt digni, ita immisericordes hac mereantur privari. Denique post continentes et rectores ad conjugatos veniens, ait : « Beati mundo corde. » Quum ait corde et non corpore, vitam conjugatorum voluptati carnis plurimum indulgentem, et concupiscentiæ libidini cedentem insinuat. Etsi enim admixtio conjugum habeat indulgentiam, quum in ea incontinentiæ suæ remedium quærunt, non ob voluptatem et carnis delectationem more pecudum hanc appetunt; caro tamen ex labe luxuriæ nonnullum trahit contagium et immunditiam vel fœtorem macula. Mundi tamen corde sunt, sed non corpore, qui hanc tantum appetunt non ad voluptatem, ut diximus, sed ad necessitatem, ne fornicando Deum offendant. Et hi quoque salvandi, non carebunt visione Dei, in qua veræ beatitudinis summa consistit. Hi quoque pacifici dicuntur, qui pugnam carnis maximam per indulgentiam conjugii vitantes, si eo rationabiliter ac mediocriter utuntur, ut ad Deum quoque pacem habeant, quem per intemperantiam non offendunt. Unde et filiis Dei sunt aggregandi, qui nunc per vinculum matrimonii servire invicem coguntur carni. De qua quidem servitute Hieronymus Apostolum dixisse intelligit : « Servus vocatus es? non sit tibi curæ. Qui enim positus in conjugio, conversus est ad fidem Christi, tanquam servus, Deo inspirante, est vocatus et tractus. » Quippe quæ major servitus est dicenda, quam ut proprii corporis vir aut uxor potestatem non habeat, nec ab usu carnis abstinere, ut vel orationi vacent, nisi ex consensu, queant? Hi tamen tales filii Dei vocabuntur, quum de hac servitute ad libertatem venerint supernæ vitæ, ubi «< neque nubent, neque nubentur, sed erunt

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

sicut angeli in cœlo'. » Hæc ad distinctionem prædictarum beatitudinum, hoc est virtutum, vel donorum divinæ gratiæ, quibus beati efficimur, nunc a nobis utcunque breviter dicta sufficiant: superest autem qualiter ex singulis donis beati sint dicendi, qui unum sine cæteris habuerint, quum unum mandatum Dei observare nequaquam sufficiat, immo qui omnia præter unum impleverit, ex uno etiam prætermisso damnationem incurrat. Sed, quantum mihi videtur, qui primum dixit : «< Beati pauperes, » et adjecit, « spiritu, » eamdem adjectionem in cæteris subintellexit, tanquam mites spiritu, vel lugentes spiritu diceretur : ut hæc quoque vel cætera, quæ sequuntur, per spiritum Dei, quæ caritas ejus intelligitur, in istis, quæ hic memorantur, fideles non solum esse, sed etiam alios aliorum operatione faciat præminere atque abundare. Sicut enim quæ de quatuor elementis constare certum est, ex obtinenti vocabula sortiuntur, hoc est ex illo elemento, quod in eis abundat, esse maxime dicuntur : ita et hic fidelium gratiæ distinguuntur secundum hoc quod in eis abundare probatur. Illos quippe pauperes caritas Dei facere dicitur, quos in contemptu divitiarum vehementiores ac perfectiores facit. Similiter mites, quos in virtute patientiæ reliquis præfert : ac similiter de cæteris nobis sentiendum videtur. Omnes tamen beatos vel beatitudine dignos caritas Dei facit, quum qua nemo perire potest, quamvis in donis Dei istos illis perfectiores faciat. Diversa autem verba, quæ in remuneratione supponuntur, quum dicitur: « Quoniam ipsorum est regnum cœlorum, » vel : <«< Quoniam ipsi possidebunt terram, etc. » nequaquam in significatione percipiendi præmii videntur diversa; sed identitatis fastidium fugiens, hoc Dominus variavit quadam convenientia, quam habent ad præmissa juxta proprietatem sermonis, et similitudinem rei; quod in singulis leve est intueri. Congrue quippe pauperibus regnum coelorum promittitur, ut qui terrenas divitias propter Deum contemnunt, cœlestes mereantur. Mitibus, qui se bene gerendo possident, possessio terræ viventium, lugentibus consolatio convenit. Esurientibus et sitientibus justitiam, saturitas, hoc est impletio desiderii sui apud Deum obtinendi; cujus amore plurimum intendunt exercitio justitiæ in vindictam malorum. Sic et in cæteris remunerationis verbis quædam concinnitas ad beatitudines præmissas assignari potest. Non ergo Dominus tam beatitudines ipsas haberi præcipit, quam in eis illos abundare admonet, qui in singulis ordinibus desiderant esse perfectiores. Nam ad perfectionis abundantiam, ipse consequenter novum se tradere testamentum hic Deo profitetur, dicens : « Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. >>

4

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PROBLEMA HELOISSÆ XV.

Quid est quod postmodum Dominus ait1: « Nolite putare quoniam veni solvere legem, » quum Joannes dicat: « Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo? >>

Solutio Abalardi.

[ocr errors]

Quum dixit : « Non veni solvere, » et postmodum addidit, «< sed adimplere, in moralibus scilicet præceptis potius quam figurativis, sicut sequentia continent, ex adimpletione quam supposuit, innuit quam solutionem mandatorum legis prius intellexerit, in moralibus scilicet præceptis. Moralia quidem præcepta sunt agendæ vitæ, sicut figuralia figurandæ. Et moralia quidem quæ naturaliter ab omnibus semper complenda fuerunt, et antequam lex scripta daretur, mores hominum ita necessario componunt, ut nisi impleatur quod in eis præcipitur, nemo unquam salvari meruerit. Qualia sunt, diligere Deum et proximum, non occidere, non moechari, non mentiri, et similia, sine impletione quorum nemo unquam justificari potest. Figuralia vero sunt legis præcepta, quæ juxta litteram accepta, nihil justitiæ conferunt ex operatione sua, sed ad tempus instituta fuerunt, ad aliquid figurandum justitiæ, ut observatio sabbati, circumcisio, quorumdam ciborum abstinentia, et his similia. Ad moralia itaque tantum legis præcepta referendum est quod Dominus ait, se non venisse' solvere legem, sed adimplere: hoc est nequaquam cessare facere quod in moralibus præceptis * lex continet, sed in eis per Evangelium supplere quod legi deest. Lex quippe Moysi nequaquam inimicum diligi præcipit, sed amicum nec peccatum in mente consummari docet, sed opera magis quam intentionem interdicit. Etsi enim concupiscentiam quoque lex prohibeat, non tamen ex ea reum statuit esse putandum : nec concupiscere prohibet, nisi res ejus, quem, juxta litteram, proximum definit, hoc est ejus, qui de populo suo nunquam est alienigena. Non enim omnem hominem, juxta litteram, lex proximum dicit, sed patenter alienigenam a proximo distinguit, quum dicit Judæum nequaquam fœnerari proximo, sed alieno.

PROBLEMA HELOISSE XVI.

4

Quomodo etiam Evangelii abundantiam præfert imperfectioni legis, dicens: « Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum aut phariseorum, non

Matth., cap. v, v. 17. Joan., cap. v, v. 18. "Venire Cod. Vict. — Præceptis deest Cod. Vict.—* Matth.,

cap. v, v. 20.

intrabitis in regnum cœlorum? » Aut quomodo, ut Apostolus ait', reprobatio sit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem? Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Quum enim Dominus diviti quærenti, quomodo vitam æternam possideret, respondit de duobus mandatis dilectionis, quæ in lege sunt: «< Hoc fac, et vives, » et Apostolus dicat 3 : « Qui diligit proximum, legem implevit nam non adulterabis, non occides, etc., » et iterum : « Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis, est dilectio; » quomodo ad perfectionem mandatorum deest aliquid legi, quum illa etiam duo præcepta dilectionis Dei et proximi sufficere omnino videantur, nec aliquid perfectionis deesse?

8

Solutio Abelardi.

Quum ait Dominus : « Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum,» subaudis justitia : non ait, justitia legis. Unde et [quum] in sequentibus ait : «< Audistis quia dictum est antiquis: diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum, » nequaquam hoc in lege reperiri potest, sed magis in traditionibus scribarum et pharisæorum legi superadditis, de quibus Dominus ait : « Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. » Præsertim quum de dilectione inimici, vel etiam de beneficiis ei impendendis, lex ipsa præcipiat dicens: << Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc eum. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed levabis cum eo. » Et in Psalmista : « Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. » Et Salomon in Proverbis: « Ne dicas, reddam malum pro malo expecta Dominum, et liberabit te. Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne dicas : quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam unicuique secundum opus suum. » Item : « Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. » Et beatus Job" : « Si gavisus sum, »> inquit, « ad ruinam ejus, qui me oderat, et exultavi, quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. >> Non ergo antiquis hoc jussum vel concessum fuit in lege, ut odio haberent inimicum, sed magis, ut dictum est, in traditionibus hominum, quam in præceptis Dei habebatur. Quum ergo dicit Dominus "2 : « Plus quam scribarum et pharisæorum, » non plus quam legis nequaquam hinc cogimur

:

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

12

10

' Prov., cap. xx, v. 22.— Job, cap. XXXI, v. 29.

« ZurückWeiter »