Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PROBLEMA HELOISSÆ XXII.

Quid est illud in Matthæo de fide centurionis rogantis pro servo1: « Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit : « Amen dico vobis, non in« veni tantam fidem in Israel? » Non enim aliquid mirari dicuntur, nisi qui insperatum aliquid accidere vident, quod nullatenus eventurum antea sciebant, vel credebant.

Solutio Abalardi.

Miratus esse dicitur, quia similem miranti se fecit; vel' quia mirari alios fecit de fide centurionis, quem in tantum extulit.

PROBLEMA HELOISSE XXIII.

Quid est illud in Luca: « Omnipotenti tribue, et qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas? >>

Solutio Abelardi.

Quum ait,<«< tribue,» non subjunxit, illud quod petit: sed in hoc innuit neminem petentem nos vacuum a dono dimittere, ut saltem in nostra responsione nos convenienter excusando, non illum exacerbare, sed caritate in eo studeamus ædificare: ut blanda vel conveniens responsio, aliquod sit gratiæ donum. <<< Tua ne repetas,» hoc est, quia tua sunt, ut in te videlicet potius quam in Deo repetitionis finem constituas. Non enim religiosus excedit, si qua sibi oblata quæ propter Deum possidebat, propter ipsum repetat, et illa in bonos usus expendat, et violentorum liberet a rapina. Nam et quum in proximo supponit: « Et si diligitis eos qui vos diligunt, et si bene feceritis eis qui bene faciunt vobis : quæ vobis est gratia? » Quum dicit : « Qui vos diligunt, »> simile est ei : « Ne repetas quæ tua sunt, »> hoc est, quia vos diligunt sicut, quia tua sunt. Alioquin iniquum esset non nos diligere eos a quibus diligimur, quum omnes diligere præcipiamur : nec ipsum etiam, qui nos diligit, Deum, sicut ipsemet ait : « Ego diligentem me diligo, quem potius propter ipsum, quia summe bonus est, quam quod nobis utilis est, summo amore debemus diligere. Hæc est ordinata caritas, ut unumquemque, prout melior ac dignior est, ob hoc amplius diligamus; hoc est, ut ei melius sit desideremus, sicut et justum est.

PROBLEMA HELOISSE XXIV.

[ocr errors]

Quomodo dicit Dominus' : « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed

[blocks in formation]

quod procedit ex ore? » Nunquid qui comedit de rapina, vel quod illicitum credit, etsi licitum sit, vel qui sacrificium indigne accipit, ex his peccati maculam non incurrit ? Dicit Apostolus de quibusdam Judæis ad fidem conversis, et adhuc propter legem quosdam cibos ab aliis discernentibus, tanquam immundos; dicit, inquam1: « Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est. » Dicit et de his, qui pro reverentia idoli vescebantur idolothytis2 : « Quidam usque nunc conscientia idoli, quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum quum sit infirma, polluitur. » Quomodo ergo nunc dicit Dominus, quia « quod in os intrat non coinquinat hominem, sed magis quod de ore procedit? »

Solutio Abelardi.

Ex hoc loco præcipue in quo sit peccatum accipiendum Dominus diligenter distinxit, et Judæos redarguens super hoc, nos instruxit. Illi quippe ad opera magis quam ad animum respicientes, ex his, quæ fiunt exterius, magis ex hoc, quod in mente habetur, tam bona, quam mala dijudicant. Dominus vero ad intentionem cuncta reducens, ex his potius, quæ in corde sunt, quam ex his quæ apparent in opere, damnari hominem censet: nec animam pollui judicat, nisi ex his, quæ in ea sunt, et ipsam contingunt, ut sint animarum maculæ spiritales, sicut corporum sunt sordes corporales. Unde et consequenter exponens quod dixerat, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem,» ait : « Quæ autem procedunt ex ore, de corde exeunt : et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes mala, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ. Hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis manibus manducare, non coinquinat hominem. » Ac si aperte dicat: Sordes manuum corporales animam non attingunt, ut eam polluere peccato possint. Cogitationes quæ inquinant, de corde exeunt, quum ad hoc perpetrandum consentimus, quod cogitavimus. Ubi autem non est sensus, non potest esse consensus, sicut in parvulis, aut stultis: qui si faciunt quod non debent, nullum in hoc eis peccatum imputatur; nec homicidium, vel adulterium, nec aliquod peccatum Dominus dicit, nisi quod ex corde procedit, hoc est, nisi quum hæc illicita recognoscimus, ad quæ nos inclinat consensus. Sicut ergo cogitationes exeunt de corde, quum per consensum ad opera tendunt, ita homicidium, et adulterium et cætera peccata de corde docet exire, nec aliter peccata esse, nisi sum prius fuerint in corde, quam exhibeantur in opere. Postquam enim his agen

per consen

' Rom., cap. xiv, v. 23. — Corinth. I, cap. vIII, v. 7. ciunt Edd.

3

Matth., cap. xv, v. 18. Cod. Vict. Qui sic fa

dis, quæ scit sibi non licere, aliquis consentit, is consensus proprie peccatum dicitur, et homicida seu machus ex hoc uno apud Deum tenetur. Unde et Veritas ipsa': « Qui viderit, » inquit, « mulierem ad concupiscendum eam, » hoc est, qui, inspecta illa, venerit ad concupiscentiæ consensum, «< jam mœchatus est eam in corde suo, »> hoc est, peccatum habet in animo perfectum, etsi nondum sit in opere consummatum. Quum aliquid manducandum male sumimus, quia hoc nobis illicitum credimus, nequaquam cibus ille, qui in os intrat, animam polluit: sed jam hoc fecerat præcedens conscientia nostra, nec quidquam ad peccatum refert, quod nunc ore sumimus, sed quod ad sumendum consen

seramus.

PROBLEMA HELOISSE XXV.

Quid est illud in Matthæo, quod Dominus quibusdam civitatibus improperans, ait : « Væ tibi, Corozain, væ tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim pœnitentiam egissent in cilicio et cinere? >> Salvare quippe Dominus homines venerat, unde et Jesus, id est Salvator, proprio dictus est vocabulo. Cur ergo Tyro et Sidoni civitatibus gentilium illa beneficiorum miracula subtraxit, per quæ salvarentur, et ea illis exhibuit, quibus nocitura magis, quam profutura sciebat? Sed inquies: Quia, sicut ipsemet profitetur, non. erat missus nisi ad oves quæ perierunt 3 domus Israel. Sed dico: Cur ad eas, nisi ut salvarentur? Si autem ut salvarentur, quid eis profuit ea sibi fieri, per quæ gravius damnarentur: nec sunt ad pœnitentiam conversi, sed in sua obstinatione permanentes? Unde et ipsemet Dominus supponit: «Verumtamen dico vobis, Tyro, et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. » Denique et Samaritanorum multos refert Joannes ad verbum ejus credidisse, et eum nonnulla miraculorum beneficia gentilibus etiam tam in viris quam in feminis exhibuisse, per quæ illi crederent, vel in fide firmarentur: sicut est illud de puero Centurionis, et de filia Syrophonissæ, de ipsius Tyri finibus egressæ.

Solutio Abelardi.

Revera Dominus Jesus ad solos Judæos in persona propria missus fuit. Quod ergo circa gentiles misericorditer egit, non ex officio missionis fecit, sed ex gratia, debito superaddidit, attendens quod et ipsemet ait : « Quum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite : « Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, <<< fecimus. >> Ac si aperte dicat: Ne pro magno habeatis, si obedientiæ debitum im

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

pleatis, nisi insuper aliquid gratiæ debitis adjungatis, sicut illi faciunt, qui virginitati, vel continentiæ student, virtuti nequaquam sub præcepto comprehensæ. Denique nec illa beneficia gentilibus præstita tam missus facere venit, quam invitatus, et quasi precibus ad hæc agenda tractus. Quod vero illis prædicationem subtraxit, quos ad pœnitentiam sic fuisse convertendos testatur, nequaquam cogimur per hoc fateri eos in hac pœnitentia perseveraturos ut salvarentur. Multi quippe leves sunt homines, qui ad pœnitentiæ compunctionem facile commoventur, et eadem facilitate, quasi ad vomitum revertentes, in mala, quæ fleverant, relabuntur : et quum auditum verbum prædicationis avide susceperint, firmitatem non habent radicis, ut in eo perseverent, quod cœperint. Quod si etiam ponamus illos ad prædicationem Domini fuisse convertendos atque salvandos, quibus tamen prædicationis gratiam subtraxit: penes ipsum est, cur hoc facere non decreverit, qui nihil sine ratione facit; sicut de Esau, cui subtracta est gratia, quæstionem Apostolus movit, et eam indiscussam reliquit.

PROBLEMA HELOISSÆ XXVI.

Quærendum etiam videtur, quo mysterio, vel qua ratione Dominus in ficulnea quærens fructum, et non inveniens, quando, ut Marcus ait', non erat tempus ficorum, eam tamen sua maledictione percussam continuo effecit aridam, ut deinceps arefacta permaneret, tanquam ex culpa quacunque arboris, hanc maledictionem in eam intorsisset.

Solutio Abelardi.

Arbor, sine fructu reperta, Judæa est pro sua nequitia tunc a Domino reprobata, ut boni operis fructu privari mereretur, nequaquam recognoscens suæ visitationis tempus. Culpa autem ejus accidit, quod tunc tempus fructuum ejus non fuerit: quando videlicet dominicæ prædicationis gratiam sibi oblatam repulit.

PROBLEMA HELOISSE XXVII.

Quid est, «< oratio ejus fiat in peccatum ? »

Solutio Abelardi.

Ita in reprobum sensum tradatur, ut magis eligat orare nociva, quam profutura, et obtinere precibus ea, quæ ad peccatum magis pertrahant, quam ad salutem perducant.

[blocks in formation]

PROBLEMA HELOISSE XXVIII.

Ex epistola prima Pauli ad Thessalonicenses1 : « Ipse autem Deus pacis sanctificat vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. » Quid est spiritus et anima, tanquam anima non sit spiritus, aut duo spiritus sint in uno homine?

Solutio Abalardi.

Spiritum pro ratione, hoc est animi discretione hoc loco ponit Apostolus, sicut et ibi' << spiritus adversus carnem. » Tale est ergo, integer sit spiritus vester, hoc est, ratio ita perfecta vel incorrupta, ut in nullo per errorem exorbitet a veritate'. Animam vero dicit voluntatem, juxta illud3: « Qui amat animam suam perdet eam. >> Hoc est, qui suam hic voluntatem sequitur, postmodum sua voluntate privabitur : ut qui hic voluntatem suam impleverit, quod voluerit in futuro non habeat. Anima itaque nostra, id est voluntas, integra est, quando a divina non discrepat. Corpus quoque integrum servatur, quum exercitium corporalium sensuum non corrumpitur illecebris carnalibus, nec oculus noster animam nostram deprædatur, « neque mors intrat per fenestras nostras ".>> In his vero tribus per omnia sanctificatur, quum nec in discretione rationis, nec in exæstuatione nostræ voluntatis, nec in oblectatione sensuum excedimus, ut caro spiritui dominetur. Sic tunc profecto sine querela, hoc est, sine reprehensione servamur usque in adventum Domini: quum tales perseveramus usque ad extremum judicium, vel tales tunc inveniri meremur.

PROBLEMA HELOISSE XXIX.

Quid est illud ad Ephesios" : «< ... ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum, scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei? »

Solutio Abalardi.

<< Possitis comprehendere, » hoc est, in vobismet ipsis experiri, quanta sit latitudo ipsorum, scilicet sanctorum, in caritate, per quam se usque ad inimicos etiam dilatant. «<Longitudo, » id est longanimitas perseverantiæ, caritatis, vel patientiæ in adversis, per ipsam scilicet caritatem, quæ omnia suffert, omnia sustinet. << Sublimitas eorumdem et profundum,» hoc est, quam magni sint ex his duobus apud Deum per meritorum quantitatem, et quam parvi vel infirmi apud

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »