Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

meum die ac nocte cruciaret, quum tam animæ meæ quam corporis pericula pensarem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere tentarem ', me vivere non posse, et° si hoc in quantum possem non agerem, me damnandum' esse. Ipsam etiam abbatiam tyrannus quidam in terra illa potentissimus ita jam diu sibi subjugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios judæos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, quum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et' filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quæ poterant, ut quum in administratione ipsa deficerem, compellerer' aut a disciplina cessare, aut omnino recedere. Quum autem tota terræ illius barbaries pariter exlex et indisciplinata" esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adjutorium, quum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant, intus mihi fratres incessanter insidiabantur': ut illud apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret : « Foris pugnæ, intus timores". » Considerabam, et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuosetam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem, et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis, nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus incoeptis atque conatibus meis redderer, ut jam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet : « Hic homo coepit ædificare, et mon potuit consummare'. » Desperabam penitus, quum recordarer quæ fugeram, et considerarem quæ incurrerem"; et priores molestias quasi jam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam : Merito haec patior, qui", Paracletum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula. Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut oporteret providere non poteram; quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis necessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paracletus mihi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio. Accidit namque ut abbas noster Sancti Dyonisii prædictam illam Argenteoli" abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa jam in Christo soror potius quam uxor Heloissa susceperat, tanquam ad jus monasterii sui antiquitus pertinentem, quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Quæ quum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio. Illuc' itaque* reversus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhærentibus, ad prædictum oratorium invitavi*; eoque illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terræ, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum corroboravit'. Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam, et ad tempus plurimum desolatas, divinæ misericordiæ respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est, et se eis quoque verum exhibuit Paracletum, et circumadjacentes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus (sciat Deus), ut arbitror, uno anno in terrenis commodis' sunt multiplicatæ, quam ego per centum, si ibi permansissem. Quippe quo" feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet * affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autemgratiam in oculis omnium illi sorori nostræ, quæ cæteris præerat', Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter ejus religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patientiæ mansuetudinem admirabantur. Quæ quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vacaret, tanto ardentius ejus præsentiam atque spiritualis colloquii monita hi qui foris sunt efflagitabant. Quum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopiæ minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem praedicatione valerem; coepi sæpius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidiæ mihi murmur defuit, et quod me facere sincera charitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat; dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiæ” oblectatione teneri, quasi" pristinæ dilectæ sustinere absentiam vix aut nunquam paterer. Qui frequenter illam beati Hieronymi querimoniam mecum volvens, qui ad Asellam de fictis amicis scribens, ait”: « Nihil mihi objicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam objiceretur nisi quum Hierosolimam Paula proficiscitur. » Et iterum : « Antequam, » inquit, « domum sanctæ Paulæ nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene judicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed scio per bonam et malam famam pervenire ad regna coelorum. » Quum hanc, inquam, in tantum virum detractionis' injuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens : O si tantam suspicionis causam æmuli mei in me reperirent, quanta me detrectatione* opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspicione liberato, quomodo hujus perpetrandae turpitudinis facultate ablata, suspicio remanet? Quæ etiam tam impudens hæc criminatio' novissima? Adeo namque res ista omnem hujus turpitudinis suspicionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant : sicut de Esther' et cæteris regis Assueri puellis sacra narrat historia. Legimus' et potentem illum reginæ Candacis eunuchum universis ejus gazis præesse; ad quem convertendum et baptisandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas femimas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspicione. Ad quam quidem " penitus removendam maximum illum christianorum philosophum Origenem, quum mulierum quoque sanctæ doctrinæ intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiasticæ Historiæ liber VI° continet. Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse, atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum præpararet, ac tanto minore poena, quanto breviore ac subita, ut oppressus somno, quum mihi manus injicerent, nihil poenæ fere sentirem. Sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione" diutius' plector, et plus ex detrimento famæ quam ex corporis crucior diminutione. Sicut enim scriptum est" : « Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ. » Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de J^ita et Moribus Clericorum " : « Qui fidens conscientiæ suæ negligit famam suam, crudelis est. » Idem supra : « Providemus, » inquit, « bona, ut ait apostolus”, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Propter nos, conscientia nostra sufficit in nobis. Propter alios, fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis. Duæ res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo. » Quid autem horum invidia ipsi Christo vel ejus membris, tam prophetis scilicet quam apostolis, seu aliis patribus sanctis objiceret, si in eorum temporibus existeret, quum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis præcipue videret sociatos"? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere Monachorum, ipsas etiam mulieres domino Jesu Christo atque apostolis ita inseparabiles' comites adliaesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad prædicationem procederent. « Ad hoc enim', » inquit, « et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quæ ad substantiam vitæ hujus pertinerent. » Et quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum eis sanctæ conversationis mulieres cursitarent' quocunque evangelium prædicabant, evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. In evangelio enim scriptum est* : « Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella , evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus immundis', et infirmitatibus, Maria, quæ vocatur Magdalena, et Joanna, uxor Cuzæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ quæ ministrabant ei de facultatibus suis. » Et Leo Nonus” contra epistolam Parmeniani de Studio Monasterii : « Omnino, » inquit, « profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abjicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliterjaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente' : Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit : Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi? sed circumducendi ; scilicet ut mercede prædicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale conjugium. » Ipse certe pharisæus, qui intra se de Domino ait" : « Hic, si esset propheta, sciret utique quæ et qualis esset mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est; » multo commodiorem, quamtum ad liumanum judicium spectat, turpitudinis conjecturam de Domino concipere poterat, quam de nobis isti; aut qui matrem ejus juveni commendatam", vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari" videbat, multo probabiliorem inde suspicionem contrahere. Quid etiam dixissent isti detractores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Hieronymus”, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini ascriberent, quod egregius ille doctor quum vidisset, maxime commendans ait : « Erat illic senex quidam nomine Malchus, ejusdem loci indigena”.

' Conarer RMS. — * Sic AbD. — Quod si hoc Edit. — RMS. -- * Corinth. II, cap. vii , v. 5. — " Luc. cap. xiv, * Damnificandum MS. Amb. --* Vel D.—° Compellerent MS. v. 30. -- *° In quanta odia inciderem RMS. — '' Quia Amb.— " Rudis RMS.—' Quotidianas struxerunt insidias C. — '* Argentolii MS. Amb. — Vide not. xlix.

[graphic]

' Illud AD. — * Sic ABD. — Namque Edit. Amb. — " Permovet MS. Amb. — ° Vide not. liii. — ° Coitus *Vide not. l.—* Confirmavit RMS.—Wide not. li.—* Præ- illiciti RMS. — '° Sic C. — Qua ABD. — Qui Edit. — diis MS. Amb. — Vide not. lii. — * Quanto MS. Amb. — '' Epist. xxviii, ad Asellam, 0pp. t. IV, part. II, col. 66.

cap. xiw. Deinfamatione turpitudinis.

' Detractationis MS. Amb. — * Infamia RMS. * Ca- tione RMS. — * Sic C.-Divitius Edit. Amb. — '° Prov., lumnia RMS. * Esther, cap. ii, v. 3. — ° Act. Apost. cap. xxii, v. 1. — '' Serm. ccclv, 0pp. t. V, col. 1380. cap. viii , v. 27. — ° Sic ABC. — Quoque Edit. Amb. — — ** Rom. cap. xu, v. 17. '* Conjunctos RMS. * Euseb. Hist. Eccles. lib. VII, cap. vii. — ° 0btrecta

' lnseritur fidas RMS. * Cap. iv 0pp., Parisiis, 1685, quum scripserit nomine Leonis IX, cujus crat legatus, ea

in-fol., t. WI, col. 478.—*Circumirent C. — * Luc. cap. viii, v. 1 et sq.— * Malignis MS. Amb. — ° Ita quidem legitur in codicibus manuscriptis et editionibus ; verum nihil est quod Leo Nonus contra Epistolam Parmeniami de studio monasteriiscripserit. Locus quem Abælardus allert, reperitur in responsione Humberti ad libellum Nicetæ presbyteri et monachi adversus Latinos editum; quam responsionem

recte nomine ipsius citatur in prima parte decretiGratiani, dist. XXXI, cap. x.— ' Corinth. I, cap. ix, v. 5.—* Luc. cap. vii , v. 39. ° Joan. cap. xix, v. 27. — '° Reg. III, cap. xvii, v. 10 et sq.—'' Vit. Malchi, Opp. t. IV, col. 91. '* Tria verba ista Amboesius asserit non haberi apud beatum Hieronymum , sed eorum loco oe%t%χθωv, vocem ejusdem sensus; leguntur tamen in editione Parisina, l. c. ' Act. Apost. cap. vi. — * Corinth. I, cap. ii, v. 5. — vior RMS. — ° In deest D. — " Genes. cap. iv. — ° Juvenalis sat. vi, v. 459. * Et sic etiamn.... subvenire * Corinth. II, cap. vii, v. 5. ° Perpetuo RMS. desunt in editionibus, at leguntur in Cod. ABCD. — ° Gra

[ocr errors]

Anus quoque in ejus contubernio. Studiosi ambo religionis, et sic ecclesiæ limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat. » Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus, vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere, atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum præfecerunt'? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi caput præesse apostolus statuat; in cujus etiam rei signo ipsam semper velatum habere caput præcipit*. Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatissæ præponantur, et ejusdem regulæ professione tam feminæ quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur quæ a feminis tam prælatis quam subjectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse, quanto eis amplius habent præesse, et jugum illud in eos gravissimum exercere. Quod satiricus ille considerans ait° :

Intolerabilius nihil est quam femina dives.

Hoc ego sæpe apud me pertractando, quantum mihi liceret, sororibus illis providere, et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque præsentia eis invigilare, et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire'. Et quum me nunc frequentior ac major* persecutio filiorum quam olim fratrum affligeret, ad eas de æstu hujus tempestatis quasi ad quemdam tranquillitatis portum recurrerem, atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in' illis assequerer fructum ; ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum, quanto id earum infirmitati magis esset necessarium. Nunc autem ita me Satanas impedivit, ut ubi quiescere possim, aut etiam vivere, non inveniam, sed vagus et profugus, ad instar maledicti Cain' ubique circumferar : quem, ut supra memini, « foris pugnæ, intus timores" » incessanter cruciant, imo tam foris quam intus timores incessanter', pugnæ pariter et timores. Et multo periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sævit quam hostium. Istos quippe semper præsentes habeo, et eorum insidias jugiter sustineo. Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam. In claustro autem filiorum, id est monachorum mihi tanquam abbati,

« ZurückWeiter »