Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sura consoletur, quod nihil inordinate fieri unquam summa Dei bonitas permittit, et quod quæcunque perverse fiunt, optimo fine ipse terminat. Unde et ei de omnibus recte dicitur', fiat voluntas tua. Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, quæ dicit : « Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. » Quod diligenter ille sapientissimus attendebat, quum in Proverbüis diceret : « Non contristabit justum quicquid ei acciderit. » Ex quo manifeste a justitia eos recedere demonstrat, quicunque pro aliquo suo gravamine his irascuntur, quæ erga se divina dispensatione geri non dubitant; et se propriæ voluntati magis quam divinæ subjiciunt, et ei quod in verbis sonat, fiat voluntas tua, desideriis occultis repugnant, divinæ voluntati propriam anteponentes. Vale.

[blocks in formation]

ANDREÆ QUERCETANI

TURONENSIS

NOTE

AD HISTORIAM CALAMITATUM PETRI ABELARDI.

(Ea quæ emendavimus aut addidimus uncis includuntur.)

Nota I, pag. 1.

Magistri Petri. Sic aliquot manuscripti codices quos vidimus. Nec omnino male meo judicio. Nam, ut Guillelmus Nangius ait, auctor hic: « Magister in dialectica insignis et celeberrimus » extitit. Unde et Petrus, abbas cluniacensis, de eo loquens in epistola ad Innocentium papam : « Magister Petrus,» inquit, «< sapientiæ vestræ, ut credo, optime notus, nuper e Francia veniens, per Cluniacum transitum fecit. >> Item in epistola ad Heloissam Paracleti abbatissam: « Mitto etiam, sicut mandatis, magistri Petri absolutionem in charta scriptam et sigillatam. » Et necrologium vetus ecclesiæ Sancti Victoris parisiensis : : « x1 kal. maii obiit magister Petrus, etc. » Itemque paracletense calendarium : « VII kal. januar. obiit Petrus cluniacensis abbas, cujus concessu habet ecclesia nostra corpus magistri nostri Petri. »

Nota II, pag. 1.

Abelardi. - Sed de hoc ejus cognomento non bene sibi constant veteres. Etenim sanctus Bernardus, Otho Frisingensis, Gaufridus, Robertus Autissiodorensis, et alii, Abailardum nominant, quem auctor chronici archiepiscoporum senonensium Abaulardum, canonicus turonensis anonymus Abaielardum, Vincentius Belvacensis Abelardum dicunt. Nec major etiam inter scriptores gallicos convenientia. Siquidem Joannes Clopinellus Magdunensis, Philippo Pulchro regi coætaneus, Abayelart appellat, quem alter incertus poeta qui scripsit anno 1377, Abulart, et calendarium paracleteum gallicum, Abaalarz. Nos hac varietate non obstante, lectionem antiquorum codicum retinuimus, et cum Guillelmo Nangio, Joanne canonico regulari Sancti Victoris, ac quibusdam aliis, Abælardum vocavimus. [Hactenus Andreas Quercetanus. Noster quidem ipse in operibus suis se nominat << Hoc vocabulum Abælardus mihi.... collocatum est. » Vide Ouvrages inédits d'Abélard, p. 212. Ut Abælardus, quod mihi uni adhuc convenire arbitror. » Ibid., p. 480. Cognominis autem originem sic tradit auctor anonymus, ap. Bern. Pez Thes. Anecdot. noviss., Augustæ Vindelicorum, 1724, in-fol., t. III, Dissert. Isagog., p. xxii : « Petrus, qui Abelardus, a plerisque Baiolardus dicitur, natione Anglicus, primum grammatica et dialecticæ, hinc divinitati operam dedit. Sed quum esset iuæstimandæ subtilitatis, inauditæ memoriæ, capacitatis supra humanum modum, auditor aliquando magistri Roscii, coepit eum cum exfestucatione quadam sensuum

....

illius audire. Attamen imperavit sibi, ut per annum lectionibus ipsius interesset. Mox ergo socias habere, et Parisius palam dialecticæ atque divinitatis lectiones dare cœpit, et facile omnes Franciæ magistros in brevi superavit. Qui quum de quadrivio nihil audisset, clam magistro Tirrico in quasdam mathematicas lectiones aures dabat, in quibus supra quam æstimaret, obtentu difficultatis intellectus resiliebat audientis. Cui semel afflicto et indignanti per jocum magister Tirricus ait : Quid canis plenus nisi lardum bajare consuevit? Bajare autem lingere est. Exinde Bajolardus appellari cœpit. Quod nomen tanquam ex defectu quodam sibi impositum quum abdicaret, sub litteratura non dissimili Habelardum se nominari fecit, quasi qui haberet artium apud se summam et adipem. » Vere utrum an fabulose ista referantur, lector videat. Cf. Bayle, Diction. crit., in voc. ABELARD; Nicéron, Mémoires pour servir à l'Histoire des Hommes illustres, t. IV, et præcipue clariss. viri Car. Rémusat egregium opus, Abelard, t. I, p. 14.]

-

Nota III, pag. 3.

Historia Calamitatum. Genuinus epistolæ titulus, et ab auctore ipso præfixus, uti nos docet Petrarcha, scriptor gravis et eloquens, libro II de Vita solitaria, his verbis : « Jungam tot veteribus philosophis recentiorem unum, nec valde semotum ab ætate nostra, quem recte nescio, sed apud quosdam, ut audio, suspectæ fidei, at profecto non humilis ingenii, Petrum illum cui Abailardo cognomen est : qui ut in Historia suarum Calamitatum longa oratione ipse meminit, invidiæ cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etc. » Hanc autem et cæteras epistolas fuisse certis capitulis distinctas, asserit Joannes Magdunensis, qui legerat, his versibus:

« Une merveilleuse parolle

Qui est escrite ès épistres,

Qui bien chercheroit ès chapitres. »

Nota IV, pag. 3.

Oppido quodam oriundus, quod.... Palatium appellatur.- Inde et Palatinum se in scriptis suis dialecticis, quæ penes me sunt, nuncupat. Est autem hoc oppidum, ut ipse loquitur, in ingressu minoris Britanniæ, tribus fere leucis ab urbe nannetica remotum, vulgo Palais.

Nota V, pag. 3.

Sicut natura terræ meæ vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litteratoriam disciplinam facilis. Haud longe aliter Otho Frisingensis episcopus, lib. I de Reb. gestis Frederici I imper., cap. XLVII : « Est enim, inquit, prædicta terra, nempe Britannia, clericorum acuta ingenia et artibus applicata habentium, sed ad alia negotia pene stolidorum ferax, quales fuerunt duo fratres Bernardus et Theodoricus, viri doctissimi. » Porro Britannorum gens est illa quæ, ut Henricus, antissiodorensis monachus, scribit :

inter geminos notissima clauditur amnes, Armoricana prius veteri cognomine dicta.

Nec attinet hic referre quæ Plinius, Beda Venerabilis, et alii de Britannis Galliæ scripsere. Sunt enim omnibus notissima.

Nota VI, pag. 3.

Patrem autem habebam.― Berengarium nomine, qui postea ad monasticam professionem conversus est, ut ipse Petrus scribit infra.

Nota VII, pag. 4.

Me itaque primogenitum. [And. Quercetanus, falsa lectione in errorem inductus, male suspicabatur Abælardum natu minorem esse fratre ejus Radulfo, cujus mentio fit in calendario paracletensi his verbis: « non. septembris obiit Radulfus magistri nostri Petri germanus. »]

Nota VIII, pag. 4.

Dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophiæ documentis prætuli. - Primi sui in dialectica præceptoris nomen prætermisit, quem tamen Otho Frisingensis Roscelinum, et Aventinus Rucelinum quemdam fuisse testantur. Othonis verba sic habent : « Habuit tamen primo præceptorem Rozelinum quemdam, qui primus nostris temporibus in logica sententiam vocum instituit.»> Et Aventini lib. VI Ann. Bojor. : « His quoque temporibus fuisse reperio Rucelinum Britannum, magistrum Petri Abelardi, novi lycæi conditorem, qui primus scientiam vocum sive dictionum instituit, et novam philosophandi viam invenit.» At qui Britannus huic, veteri et anonymo Francorum historico Compendiensis dicitur, et Joannis etiam cujusdam in dialectica potentis sophiste discipulus astruitur. Sic enim historicus ille, qui fragmentum historiæ Francorum a Roberto ad Philippum I regem scripsit : « In dialectica quoque hi potentes extiterunt sophistæ: Joannes, qui eamdem artem sophisticam vocalem esse disseruit, Robertus Parisiacensis, Roscelinus Compendiensis, Arnulfus Laudunensis; hi Joannis fuerunt sectatores, qui etiam quam plures habuerunt auditores. » Nec tamen propterea suspicandum est hunc Aventino contradicere, Fieri namque potest ut Roscelinus in Britannia natus sit, ac postea clericus in ecclesia compendiensi fuerit. Et certe beccensis abbas Anselmus, qui tunc florebat, eum clericum nuncupat in epistola ad Fulconem belvacensem episcopum, his verbis : « Audio, quod tamen absque dubietate credere non possum, quia Roscelinus clericus dicit in Deo tres personas esse tres res ab invicem separatas, sicut sunt tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et potestas : aut Patrem et Spiritum sanctum esse incarnatum, et tres Deos vere posse dici, si usus admitteret. » Unde et aliquo modo conjicere licet, cur Petrus noster illius inter præceptores suos non meminit. Nam et Yvo, carnotensis episcopus, insanas aliquot sententias super quibusdam christianæ fidei articulis eum defendisse subindicat epist. vii, quamquam non exprimit quales illæ fuerint. Sed de hac re pluribus ante concilium suessionense. Nunc tantum addam ex Aventino, quod : « Eo ipso Roscelino auctore, duo aristotelicorum et peripateticorum genera esse cœperunt : unum illud vetus, locuples in rebus procreandis, quod scientiam rerum sibi vindicat; quamobrem reales vocantur; alterum novum, quod eam distrahit, nominales ideo nuncupati, quod avari rerum, prodigi nominum atque notionum, verborum videntur esse assertores. In hisce duobus generibus dissidium et bellum civile est. Illius Thomas Aquinas Italus, et Joannes Duns Scotus, hujus Vuillelmus Occomensis Anglus, antesignani. [Non pauci quidem in his rebus versatissimi, inter quos dom. Rivet et dom. Clément (Cf. Histoire littéraire de la France, t. IX, p. 359, et t. XII, p. 87) inficias ierunt Abælardum Roscelino præceptore usum fuisse; quod plane refellitur ipso Abælardi testimonio, qui se Roscelini auditorem sic profitetur : « Fuit autem, memini, magistri nostri Ros, Roscelini) tam insana sententia ut nullam rem partibus constare vellet, sed sicut solis vocibus species, ita et partes adscribebat. » Vide Ouvr. ined. d'Abelard, introd., p. XLII.]

[ocr errors]

Nota IX, pag. 4.

[ocr errors]

Ad Guillelmum scilicet Campellensem. - Guillelmus hic primo fuit archidiaconus ecclesiæ parisiensis, postea regularis canonicus, ac demum episcopus catalaunensis, ut infra videbimus. Eo autem præceptore usum Abælardum docet et Otho Frisingensis, lib. I, de Reb. gestis Friderici I, imper., cap. XLVII.

Nota X, pag. 4.

[Notam hanc et sequentem, quæ in Amboesiana editione ad calcem voluminis rejectæ leguntur (p. 1495-1497), huc retulimus, pro iis quæ Quercetanus festinanti nimis stylo, ut ipse fatetur, de Meliduni atque Corbolii comitibus primum disseruerat.]

Meliduni castrum, et sedem regiam. Melduni sive Meliduni castrum et comitatum Hugo rex Francorum Buchardo Vetulo, comiti vindocinensi, ac Lavarzini domino, concessit in beneficium, Postea Rainaldus Burchardi filius, cancellarius Franciæ, et episcopus parisiensis, melidunensis comes

extitit sub Roberto Rege, sicut ex tabulis ecclesiæ Sancti Dionysii de Carcere palam est. Sed hoc mortuo, comitatus rediit ad Henricum I, Roberti filium, qui vicecomitem ibi constituit. Nam et in litteris Philippi, qui fundationem Sancti Martini de Campis a patre factam confirmavit, « Ursio vicecomes melidunensis » inter alios aulæ regiæ milites subscripsit. Denique Philippus ipse, Henrici filius, sedem regiam Meliduni posuit, ubi et vita functus est Abælardi nostri tempore, sicut testatur Suggerius, Sancti Dionysii abbas, in Vita Ludovici Grossi, Philippo geniti, his verbis : « Quumque fere sexagenarius esset, regem exuens apud Melidunum castrum super fluvium Sequanæ, præsente domino Ludovico, extremum clausit diem. >>

Nota XI, pag. 5.

[ocr errors]

Ad castrum Corbolii, quod parisiacæ urbi vicinius est. Antiquum est et hoc castrum, ac si non regum, saltem reginarum sedes. Quod ut melius intelligatur, veteres etiam Corbolii, sive Corboili, aut Curbolii comites adnotabo. Et certe antiquissimus, quem legerim, corboliensis comes fuit Haimo, qui sub annum Christi 1363 vixisse dicitur. Nam Joannes, Sancti Victoris monachus, de eo sic ad illum annum scribit : « Eodem tempore corpus beati Guenaili abbatis a Britannia propter timorem Northmannorum translatum in Gallias, Deique dispositione in castro corboliensi receptum est a comite Haymone, et in ecclesia in honore ipsius a dicto Haimone constructa honorifice collocatum est. » Et calendarium Sancti Guénaili, ad diem 24 maii : « Anniversarium solemne Haimonis comitis, fundatoris Beati Guenaili de Corbolio, qui dedit eidem ecclesiæ hospites quos habemus ultra pontem Sequanæ. » Verum si ita est, annorum longa distantia persuadet Haimonem hunc alium ab Haimone illo corboliensi comite fuisse, qui, sicut refert Odo, fossatensis monachus, « ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli orationis gratia Romam pergens, ibi in eodem itinere finem vitæ accepit. Nam id versus initium regni Hugonis accidit. Et eo defuncto « Burchardus Vindocini comes, uxorem ejus nomine Elisabetham, nobili et ipsam progenie exortam, sibi conjugio copulavit : ac in eo copulæ thalamo, rex Hugo castrum Melidunum atque Corboilum, comitatumque parisiacæ urbis illi dedit. » Quare deinceps Burchardus et ipse se pro comite corboliensi gessit. Aut si postremus hic Haimo ille est qui Sancti Guenaili sive Guenaldi ecclesiam construxit, necesse videtur corpus ejus sancti serius Corbolium allatum fuisse quam præfatus Joannes adnotavit. Et hæc opinio mihi eo magis placet, quod Burchardus Elisabethæ conjugis ejus maritus, in litteris pro Sancto Guenaldo datis, illius etiam concessionis meminit, quam præfatæ ecclesiæ fecerat, his verbis : « Notum fieri volumus omnibus fidelibus clericis et laicis, quod ego Burchardus comes corboilensis, ob remedium animæ meæ, antecessorum successorumque meorum, precibus quoque Guillaudi, ejusdem loci canonici, et magistri filii mei Reinaldi, Sancto Guenailo terrulas quas Haimo comes prius dederat eidem sancto, concessi, etc. » Cæterum de Burchardo hoc corboilensi comite mentio fit etiam in calendario Sancti Guenaili, hoc modo : « Item anniversarium Burcardi comitis, qui dedit eidem ecclesiæ quosdam hospites apud Mundevillam. >> Postea corboliensis comes effectus est Guillelmus, qui detectioni corporum sancti Dionysii et sociorum subscripsit, tempore Henrici I regis. Nec affirmare velim eum Elisabethæ et Haimonis I viri sui, filium extitisse. Post Guillelmum, Rainaldus comitatum tenuit adfuitque confirmationi fundationis Sancti Martini de Campis a Philippo I rege factæ, sub annum Christi 1067. Rainaldo Burchardus II successit, qui, anno 1074, claustrum Sancti Exuperii corboliensibus canonicis concessit. Et hic filium habuit Odonem, post se quoque Corbolii castri comitem, de quo tabulæ Sancti Martini de Campis ad annum 1097. Refertque Suggerius in Vita Ludovici Grossi, hunc Guidonis Rubei fratruelem fuisse, ac Stephani comitis lancea percussum interiisse. Quò facto, consanguineus ejus Hugo Creciacensis Guidonis Rubei filius, « Corbolium castrum, cujus se heredem jactabat, Ludovico Grosso regi, Philippi filio, «< cum omnibus angariis, talliis et possessionibus abjurare » coactus est. Denique Ludovicus Junior, Ludovico Grosso sive Seniore genitus, Adelæ uxori suæ terram Corbolii dotalitii nomine reliquit. Docent enim hoc litteræ Philippi II regis, Adelæ filii, Corbolii datæ anno 1180, his verbis: « Philippus, Dei gratia Francorum rex, etc. Noverint universi præsentes et futuri, quod Adela mater nostra dum terram Corbolii nomine teneret dotalitii, Petro clerico suo Beati Exuperii canonico,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »