Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Moysi dicas1: «< Novi te ex nomine, » et scriptum sit': «Novit Dominus qui sunt ejus. » Responderunt ei : « Jesum Nazarenum. » O cæci et vere in tenebris venientes contra lucem, et in nocte adversum diem, quum ei vos ipsum quærere respondetis, quem perdere venitis! Procedit ad bellum tanquam signifer ante suos. Non eum recognoscitis Dominum, quem occurrere videtis solum. Si enim recognosceretis, nequaquam vestræ machinationis dolum responsione vestra ei panderetis. Contra sapientiam venientes, quia eam non cognoscitis, stulti permanetis, nec præsentem potestis animadvertere, nisi eo se vobis indicante. Jesum respondetis, et ne ipse de semetipso in vestra responsione possit errare, tanquam eum et de seipso docentes, subnexa determinatione additis : « Nazarenum. » Et utinam Jesum, quem profitemini tanquam Jesum, id est Salvatorem, quæreretis, ut quod in ore habetis, corde teneretis; ne, dum Salvatorem perdere quæritis, vos ipsos potius perdatis.

Dicit ei Jesus: «< Ego sum. » Non enim cognoscere eum nisi ipso poterant indicante, sicut nec ipsum capere, nisi ipso se tradente. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Lucas refert, quia antecedebat eos, et Marcus quod quum venisset, statim accedens ad eum ait : « Rabbi, » et osculatus est eum. At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. Unde mihi videtur, quod quando proficisci cœperunt, Judas tanquam dux eos antecedebat. Ubi autem appropinquare cœperunt, ipse conscientia sua confusus et perturbatus, vel hæsitans, ita se retinuit, et gradum suppressit, ut illi præcederent. Unde nunc Joannes dicit illis ad Jesum pervenientibus, Judam stare cum illis potius quam præcedere. Stabat quidem cum ipsis, non ut cæteri cum Domino. Stabat tanquam stupefactus et concepti sceleris immanitate perturbatus, et ex conspectu Domini maxime confusus, aut fortasse, tanta cæcitate percussus, ut nec eum posset cognoscere, nisi eo seipsum indicante. Ut tamen impleret quod dixerat : « Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum,» omni pudore postposito, non Deum, sed homines veritus, accessit ad osculum, tanquam eum designans, qui jam semetipsum indicaverat, ut nil in se fieri nisi seipso disponente Dominus declararet. Unde et sequitur : « Ut ergo dixit eis : « Ego sum, » abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. » Quid agitis missi? Ecce præsto est quem quæritis, et seipsum offerens, dicit : « Ego sum, » nec istam ejus vocem ferre sustinetis, cui vim facere confidebatis. Abeuntes retrorsum, non ei valentes appropinquare, quem venitis comprehendere, in terram resupini corruistis. Hic quippe casus proprius est reproborum, sicut cadere in faciem proprium est electorum : unde et illud est beati Gregorii in Ezechielem homilia3: « Electi in faciem, et reprobi

1 Exod., cap. xxxIII, v. 12.— « Notum faciet Dominus qui ad se pertineant.» (Num., cap. xvi, v. 5.)—3 Lib. I, hom. ix, Opp. t. I, col. 1251.

retrorsum cadunt, quia qui post se cadit, ibi cadit, ubi non videt. Iniqui vero qui in visibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Justi vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte dejiciunt, ut invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti, videntes humiliantur. » Iterum ergo eos interrogavit : « Quem quæritis? » Illi autem dixerunt : « Jesum Nazarenum. » Respondit Jesus : << Dixi vobis quia ego sum. » Qui abierunt retrorsum, non solum corpore corruentes, verum etiam in tantam extasim pavoris et perturbationis facti, ut Dominum nec ad indicium suum, nec ad proditoris osculum agnoscere possent. Secundo interrogat eos quem quærant, et se iterum illum esse docet, quem se illi quærere respondent. In quo patenter ostenditur et ipsius perseverantia in passione, et illorum in obstinatione suæ malitiæ.

((

2

« Si ergo me quæritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo, etc.'. » Si me, inquit, non alium quæritis, sicut ex duabus jam patet responsionibus vestris, sufficere vobis debet vestram in me complere malitiam. Hoc inquit, discipulos qui aderant intelligens, ut solus ipse torcular passionis intraret, sicut ex persona ejus Isaias prædixerat : « Torcular calcavi solus, etc. » Sermo, inquit evangelista, quem ipse Dominus antea dixerat, ad Patrem loquens3 : « Quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex iis periit nisi filius perditionis. » Augustinus in Joanne super hunc locum: «< Cur si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant quomodo credunt quicunque non perituri? » Item: «< Petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? « Sinite,» inquit, « hos abire, »> sed non adjecit, et capite me : ne videlicet pietatem præcipiens, impietatem quoque quam fieri permittebat, jubere videretur. Accedens autem proditor ad Dominum dixit : « Ave, Rabbi. » Et osculatus est eum. Jesus autem dixit ei: «< Amice, ad quid venisti? » Sive uti Lucas ait : « Juda, osculo filium hominis tradis? » Hoc osculum non pacis, sed proditionis signum est illud, de quo Matthæus commemorat : «< Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: << Quemcunque osculatus fuero ipse est, tenete eum, et ducite caute. » Ecce dux cæcorum et miserrime miserorum, quæ est ista cautela, ad quam eos hortatur insania tua? tanquam sapientiæ Dei prævalere hominum cautela possit. Impudentissime proditor, omnium scelerum abominationes tuis justificans sceleribus. Dispensatoris curam inter cæteros a Domino susceperas, loculos habens, et ea quæ poteras furto surripiens, marsupium tuum, non dominicum volens augere, ipsum præsumpsisti Dominum vendere, et in pretio pecuniæ ipsum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

mundi pretium ponere. Ad cumulum malitiæ tuæ, ipsos conceptæ proditionis gradus intuere, ut nullam abominationem impudentiæ deesse cognoscas proditioni tuæ. Ipsa nocte qua tractabas eum tradere, ad cœnam præsumens accedere, in ejus parapside, manum sceleratam et tanquam ipsius sanguine cruentatam inserere non timuisti, ut hoc facto quasi teste tuæ conscientiæ bonæ omnem suspicionem a te removeres. Consors in participatione tam veteris quam novi paschæ, ac deinceps in ipsa traditione eum ut magistrum salutans, et ut lupus agnum osculans, fili perditionis, a mansueto patre audis : «< Amice, ad quid venisti? » Amice quidem, non amans, sed amate, non diligens, sed dilecte, quantum ad exhibitionem familiaritatis et amicitiæ. « Ad quid, » inquit, « venisti ? » tanquam si diceret : Attende, miser, quantam sine causa præsumis execrationem, quum prædictis gradibus ad conceptam pervenis proditionem. In quo et Dominus signum proditionis detestans, ait : « Juda, osculo filium hominis tradis? » Hoc est: Cur, infelix, osculum in signo proditionis elegisti, quod inter inimicos etiam summa fœderatio solet esse pacis? Infelicissime omnium hominum, bonum tibi esset si natus non fuisses, quia more abortivorum in utero moriens, gravissimam non meruisses pœnam!

<<< Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : « Domine, si percutimus in gladio? » Simon ergo Petrus ardentior cæteris habens gladium, eduxit eum, et percussit servum pontificis, et abscidit ejus auriculam dexteram. Respondens autem Jesus ait : «< Sinite usque huc. » Et quum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. » Quærunt alii a Domino, utrum percutiendo debeant eum vindicare. Non sustinet Petrus responsum, ut audiat documentum ; nec mensuram habet amor vehemens, nec immensa caritas attendit quid excedat. Noverat dominicæ mansuetudinis patientiam, quem jam olim prædicentem suam passionem quum secreto correpsisset, dicens : « Propitius esto tibi, Domine, ne fiat hoc,» audivit ab ipso : « Vade post me, Satana, non sapis ea quæ Dei sunt'. » Noverat et qui generaliter ipse discipulis præceperat, dicens: «<< Audistis quia dictum est : «< Oculum pro oculo, dentem pro dente.» Ego autem dico vobis non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dextra maxilla tua, præbe ei et alteram. >> His et similibus patientiæ documentis Petrus instructus noverat, Dominum nequaquam hanc ei vindictam concessurum. Ne ergo reus inobedientiæ percutiendo fieret, si hoc responsum expectaret, prævenit ipsum, tanquam aliis in hoc.quid agerent, præbens exemplum, utpote princeps vel primus eorum: ut sicut Judas. ex adversa parte dux erat ad malitiam, sic iste in acie Domini dux fieret ad vindictam. Dum ergo alii quærunt an percutiant, iste percutere

[ocr errors][merged small][merged small]

((

non differens, materialis gladii vindictam usurpat sibi nequaquam commissam. Unde et a Domino sine mora corrigitur. Quod tamen non recte tunc gestum est in opere, in mysterio vacuum est assumptione. Luca quippe referente, novimus duos gladios in cœna Domini fuisse. Sic quippe scriptum est de Domino, et discipulis : « Et dixit eis1: « Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calciamentis, <<nunquid defuit vobis? » At illi dixerunt : « Nihil. » Dixit ergo eis: «< Sed nunc qui << habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui non habet, vendat tunicam suam, «<et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc quod scriptum est oportet impleri in me : «Et cum iniquis deputatus est.» Etenim ea quæ sunt de me finem <«< habent. >> At illi dixerunt : «< Domine, ecce duo gladii hic. » At ille dixit eis: <«<Satis << est. >> Etegressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. » Sacculus major est quam pera, et ideo necessarius est ad plurimorum viaticum deferendum. Pera vero singulis sufficere videtur. Bene ergo Dominus, dum præsens hic esset, eorum necessitudinibus omnino providebat, ne quid eis in via deferre necessarium esset, ut post ejus recessum a terris, tanto ejus præsentia amplius amaretur ac desideraretur, quanto hi eam sibi magis necessariam experti fuerant. «Sed nunc qui habet, »> hoc etiam deinceps tam vobismetipsis quam aliis in pera vel sacculo providete sumendo : « et qui non habet,» subaudi sacculum vel peram unde comparare gladium possit, «< vendat tunicam, » quæ magis necessaria videtur, ut hinc eum emat. Quod quidem juxta litteram, ut sequentia innuunt, ob hoc videtur dictum, ut quum armati ad locum traditionis venirent, tanto major patientia Domini probaretur, quanto potentior ipse veniret in sua defensione. Finem habent, id est consummationem, ut ipsa omnia perficiantur in me quæ scripta sunt de me. Duo autem gladii illi sive in coena Domini fortuitu reperti, sive ab aliquibus discipulorum, imminente passione, ad protectionem illic allati, duos in Ecclesia gladios significant, materialem quo rex utitur in vindicta corporali, et spiritalem quo animam sacerdos percutit per sententiam excommunicationis. Hunc spiritalem gladium Petrus assumens, auriculam ejus dextram abscidit, qui adversus Christum venit, quia qui Christi contrarius est præceptis, sententia feriendus est anathematis : et sic ei auricula dextra amputatur, dum a divini verbi prædicatione removetur, et ei Ecclesiæ aditus interdicitur. Sinistra quippe auris est, qua terrenis intendimus, dum de his instruimur. Dextera vero auris est, quæ his auditum præbet, quæ de cœlestibus, vel quæ ad salutem animæ pertinent, prædicantur. Quod ergo, Petrus egit, quamvis in opere sit reprehendendum, in mysterio tamen est officiosum. Officium quippe dicitur actus cuique personæ congruus. Bene autem auris dextra

[ocr errors][merged small]

non tamen1 auris hoc loco dicitur quam auricula, hoc est auris parva. Pauci quippe sunt electi, ad ea quæ de salute animæ dicuntur accommodantes auditum : et quod de cœlestibus prædicatur vix capi potest, et pro subtilitate intelligentiæ, quasi tenui auris foramine ad animi pervenit intellectum. Quod vero de duobus prædictis gladiis Dominus ait: «< Satis est, » et post amputationem auriculæ dixit : «< Sinite huc usque,» ad mysterium respexit rei significatæ. Duo quippe gladii superius distincti ad exercendam justitiam sufficiunt Ecclesiæ, ut quemadmodum homo ex anima constat et carne, ita in his duobus duo exerceantur gladii, regis quidem in corpore, sacerdotis in anima. « Sinite, » inquit discipulis, « usque huc, » ut videlicet contenti vestra potestate, non plus, ut dictum est, præsumatis vindictæ, quam dextram auriculam amputare. Amputatam a Petro auriculam Dominus restituens, percussum sanat, quia ejus est pœnitentiam inspirare, qua peccator redeat, et verbo salutis reconciliatus intendat. O misericordia Salvatoris! o impietas persequentis! Sanat percussum Dominus, et persequi non cessat sanatus. Beneficium suscipit, et in obstinatione sua ingratus persistit. Vident persecutores miraculum, nec persequendi immutant animum. Corrigitur persecutor, ut cesset persecutio.

<< Converte,» inquit Petro, «< gladium tuum in vaginam. Omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit. »> Qui acceperit, inquit, ad occidendum, non cui traditus est a potestate, ipse gladio dignus est interire. «< An putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? » Ac si aperte dicat: Non egeo vestri duodecim hominum patrocinio, cui, si vellem, in auxilio adesset tanta angelorum multitudo. In illa hora dixit Jesus turbis2 : « Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam in templo, et non me tenuistis. Quum quotidie vobiscum in templo fuerim, non extendistis in me manus. Sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Adolescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone, nudus profugit foras ab eis. » Latrones in viis insidias tendunt, fures in domibus. Quod autem ait, «< tanquam ad latronem, tale est tanquam ad eum, qui viam obsidens, transeuntibus insidiatur, nec tutum aut liberum eis transitum permittit, quum tu, Domine, ipsa sis potius via, qui dixisti3: «< Ego sum via, veritas, et vita. » Quotidie, hoc est frequenter in templo, ubi omnes conveniunt, sedens quasi securus, non in abscondito, more latronis latens. Unde et a latendo latro est appellatus. Et quum manifeste sic se

'Tam certe legendum. - Matth., c. xxvi, v. 56. - Marc., cap. xiv, v. 48.

[blocks in formation]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »