Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

timore mortis, sed concupiscentia egit mulieris. De cujus tamen indulgentia, ne desperemus, ipse quoque nos Dominus consolatur. Quum enim præmisisset quod dictum est : « Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium, » statim annexuit, dicens1 : « Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Verumtamen misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. »> Quid enim facies Dei, nisi notitia ipsius, quum unusquisque homo ex facie sua cognoscatur? Quid est itaque Deum sic alicui misericordiam impendere, ut non amoveat eum a facie sua, nisi hanc ei gratiam reservare, ut quum ille peccando quasi oblitus creatoris sui per negligentiam fuerit, postmodum, per pœnitentiam rediens eum recognoscat, et tam timore districti judicis, quam amore Domini eum expectantis peccata corrigat?

Bene ergo binos tam in clericis quam in laicis de rectoribus ipsorum, ibi, videlicet Petrum et Marcellinum, hic David et Salomonem, contra summam illam desperationis ruinam præmisit; ne quis tam in clero quam in populo, post quantacunque flagitia diffidat a venia, dummodo prævideat de pœnitentia. Bene, inquam, binos tam hic quam ibi quasi testes sperandæ reconciliationis et indulgentiæ impetrandæ. Ut enim scriptum est, quantumcunque splendida fuerit persona, unius testimonium non sufficit, sed juxta divinam legem2 : « In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. » Si autem in ore, quanto magis in opere? Ut autem, fratres, finem nostri sermonis ad divinam misericordiam circa nos habitam deducamus, perpendite, quæso, quantum de salute nostra Dominus providerit, quantum Salvator noster sollicitus sit nostri, ex cujus etiam nomine insignitus est locus iste. In multis, fratres, delinquimus, in multos incidimus lapsus, sed ne desperemus, ne correptionem differamus, magnus Domini martyr et patronus noster nobis a Domino missus est, in exemplo propositus, quem apud Deum habemus advocatum, et de quo præcipue si volumus nobis est confidendum. Princeps iste est ordinatus a Domino, ut dictum est, tentari, et graviter labi, ut de potestate tanta quam accepit, amplius possit, et de lapsu quem pertulit ad indulgentiam lapsorum et veniam postulandam pronior fiat, qui sicut de Patre dicitur, in seipso didicit qualiter aliorum infirmitati compati debeat, atque misereri. Festum igitur ejus tanta devotione celebremus, ut quod nostris precibus non valemus, ejus meritis assequamur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est, etc.

[blocks in formation]

IN DEDICATIONE ECCLESIÆ.

SERMO XXVIII.

2

Dedicationis solemnitas quantum cæteras antecedat, non tam Scripturarum auctoritas, quam ratio manifesta declarat. Ab hac quippe cæterarum omnium exordium manat, quum in hac locus consecretur, quo cæteræ celebrentur, et dominica sacramenta conficiantur. Hic est ille locus, quem sibi Dominus specialiter eligens, et propriæ domus vocabulo insigniens per Moysen ait 1 : « Vide ne offeras holocausta tua in omni loco, sed ubi fuerit memoria nominis mei. »> Et rursum : « Domus mea domus orationis vocabitur. » Et cæterarum quidem celebratio festivitatum, quas antiquo populo tanquam præcipuas Dominus instituit, nequaquam septenarium dierum excesserunt. Templi vero dedicationem septenario geminato Salomon et universus Israel in holocaustis innumeris, et multiplici musicorum instrumentorum modulatione quatuordecim diebus exsolvit. Ex quo liquidum est quanta dignitate pariter atque auctoritate celebritas ista sit prædita, et quanta devotione sit ab omnibus peragenda. Cujus quidem institutio non a lege, non a propheta, sed a patriarcha Jacob initium habuit. Qui et futuri postmodum templi locum designasse dicitur, et sacramenta dedicationis primus exhibuisse, sicut in historia Genesis continetur. Hic nempe relictis parentibus, persecutionem primogeniti fratris declinans, quum veniret ad quemdam locum vespere, et in eo requiescere vellet, tulit unum de lapidibus qui jacebant in terra, et capiti suo supponens obdormivit. Viditque in somnis. scalam stantem super terram, cujus cacumen cœlum tangebat. Angelos quoque per eam ascendentes et descendentes, et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : «< Terram in qua dormis tibi dabo, et semini tuo. » Quumque evigilasset Jacob ait : « Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coli. » Surgens ergo mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Votum etiam vovit dicens : « Si fuerit Deus mecum, et custodierit me, cunctorum quæ dederis mihi decimas offeram tibi. »>

Ecce, fratres, historiam succincte percurrimus. Nunc ad ædificationem nostram intelligentiam præcipue moralem in ea perquiramus, et melioris dedica

1 Deut., cap. xii, v. 13. — Matth., cap. xxi, v. 13. — 3 Genes., cap. xxvi, v. 11 et seq.

tionis typum in his quæ gesta sunt aperiamus. Quid enim dedicatio Ecclesiæ, nisi illa est fidelis animæ sponsio, quæ a sæculo recedens se penitus Deo dedicat, et quasi propriam sponsam Christo se copulat, ut ei deinceps tota vacet, et sic ei voto suæ professionis obligans tanquam proprium templum Deo se consecrat? Sicut enim in una villa multæ hominum domus, et una Dei dicitur, quam ecclesiam vocamus, ita et in populo Dei inter illos qui conjugati sunt, quælibet anima conveniente voto Deo consecrata proprium ejus habitaculum facta est. Qualem quidem animam Apostolus describens, et ejus prærogativam a cæteris distinguens, ait : « Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. » Jacob itaque persecutionem, ut dictum est, primogeniti fratris fugiens, relicta domo parentum peregrinatus, fidelis anima est de seculo ad Dominum conversa, quæ carnalium affectionum ruptis vinculis more Abrahæ, de terra sua et de cognatione progreditur, et de domo parentum procedit ad claustrum, illud Psalmistæ non solum audiens, verum exaudiens 2 : « Audi, filia, et vide, et inclina, etc. » Nec non et illud Domini documentum amplectens3 : « Qui non odit patrem suum et matrem, non est me dignus. » Primogenitus talis animæ frater caro est in unam personam animæ conjuncta, et prius in utero formata quam ei anima sit infusa. Cujus quidem carnis tentationes, de quibus scriptum est: «< Caro concupiscit adversus spiritum, dum fugimus a sæculo recedentes, quasi primogeniti fratris impugnationem vitamus. Et quia hæc virtus continentiæ et remuneratio sæculi ab adventu Christi, quæ ultima ætas est mundi, maxime cœpit. Unde Jacobus post solis occubitum, id est in vespere, ad locum pervenit, ubi dormiens requiescat. Hic autem locus claustralis vita est continentum, qui a tumultuosa sæculi vita ad quietem monasticam transeunt, et Marthæ sollicitæ et circa plurima turbatæ tranquillitatem præferunt Mariæ. Quæ quidem tranquillitas a Domino nomine lecti, a Sponsa in Cantico nomine lectuli designatur quum dicitur : « Erunt nocte illa duo in lecto. In lectulo meo per noctes, etc. »

6

In hoc itaque lectulo dormiturus Jacob, de lapidibus quos intuetur eligit unum, quo supposito capiti suo dormiat, quum anima quælibet locum sanctæ congregationis ingressa, multos circumspicit fideles tanquam lapides vivos et fortes ad omnia toleranda, in summo lapide Christo fundatos; ut eorum scilicet exemplis ad perfectionem instituatur. Sed quia unum Christum omnibus præfert, cui

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

se fidelis anima quasi sponsam copulat, et dedicat, et velut in amplexibus ejus lectulo contemplationis dormit corpore, sed vigilat mente, juxta illud Sponsæ1: << Ego dormio et cor meum vigilat, » unus ex universis eligitur lapidibus. Juxta quod et ipsemet de dilecto ait : « Electus ex millibus. » Hunc capiti suo supponit ut dormiat, quum totam suæ mentis intentionem in eo defigit, ut a curis sæculi penitus quiescat, et tota ei per desiderium inhæreat. Caput quippe principalis pars corporis mentem designat in nobis. Hunc profecto somnum continentium dilectus ille Domini et virgo Joannes specialiter expressit, qui in Dei gremio recumbens, quasi hoc lapide supposito capiti obdormivit. Scalam dormiens Jacob intuetur, quia tanto amplius scripturam sacram quisque intelligit, quanto ab occupatione sæcularium curarum magis quiescit. Scala hæc dormienti apposita usque ad cœlum porrigitur, quia per doctrinam ipsius de terrenis ad desideranda cœlestia sublevamur, et illuc mente conscendimus, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Huic scalæ Dominus innititur, et inde nobis loquitur, quia per ejus doctrinam nostris imprimitur mentibus, et de ejus verbis nostras in se mentes erudiens accendit. Hujus scalæ, hoc est sacræ scripturæ, quasi duo latera duo sunt Testamenta, quæ quidem ad invicem quasi quibusdam gradibus insertis connectuntur, dum per expositiones doctorum rota rotæ applicatur, et quod in Veteri fuerat prædictum, in Novo monstratur exhibitum. Angeli per hanc scalam ascendentes et descendentes, sancti sunt prædicatores, quorum unus de se et aliis ait : « Quomodo prædicabunt, nisi mittantur? » De qualibus et per Malachiam dicitur: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem inquirent ex ore illius quia angelus Domini exercituum est. » Ascendunt vero per scalam istam vel descendunt dummodo in sua prædicatione de natura divinitatis vel secretis cœlestibus nos instruunt, modo de assumpta humanitate, vel componendis moribus nostris erudiunt; vel quum modo ad altam continentiæ virtutem nos hortantur, modo infirmitati nostræ per indulgentiam nuptiarum consulunt. Terram in qua dormit Jacob ei et semini ejus Dominus promittit, quia terram viventium, cujus desiderio anima contemplativa a terrenis curis quiescit, in remuneratione pollicetur tam ei quam sequacibus ejus, et in hoc proposito ipsam imitantibus. Evigilans de somno contemplationis anima illa, et de illa cœlesti habitatione ad sancta studia totius contemplationis oculos reflectens, et quasi homines pariter admonens, ut spe promissæ sibi terræ in proposito perseverent *: « Vere Dominus est, » inquit, « in loco isto, et ego nesciebam. » Ac si diceret : Qui ubique est per divinitatis præsentiam, hic specialiter inhabitat per gratiam.

3

Cant., cap. v, v. 2.

Ibid., v. 10.- 3 Rom., cap. x, v. 15.

8 Malac., cap. 11, v. 7.— Genes., cap. xxvIII,

Pavens quoque1 : « Quam terribilis, » inquit, « est locus iste ! » Terribilem, hoc est summa reverentia dignum esse recognoscit : in quo, ut dictum est, tanquam in spiritali templo, ac sibi penitus dicato, per abundantioris gratiæ dona Deus inhabitat. Sed quia multi hanc reverentiam loco deberi recognoscunt, nec tamen illi hanc exhibent, nec illam apostoli comminationem expavent': « Si quis violaverit templum Dei, disperdet illum Deus, » bene præmissum est, «< pavens,» ut quod pavendum esse non dubitat, offendere in eo non præsumat. Et attende, quod quum præmiserit: « Domus Dei, » statim annexuit, « et porta cœli. >> Hic est talis aditus, regni cœlestis, ex quo sine dilatione de hujus vitæ observatione illuc introeatur, nulla videlicet purgatione interposita.

Surgit mane Jacob, et lapidem, quem supposuerat capiti suo erigit in titulum, ipsumque oleo desuper infuso, more pontificis votum explet dedicationis : quasi in hoc primogenitorum dignitatem quam emerat exercens. Primogenita quippe tunc fuisse dicuntur vestis seu dignitas sacerdotalis, quam primogeniti fratres per benedictionem paternam accipiebant, ut soli inter fratres sacerdotali fungerentur officio. Et a matre vestibus Esau valde bonis indutus fuisse Jacob memoratur. Et nota, sicut Melchisedech sacramenta Ecclesiæ antiquiora videntur quam synagogæ : ita in patriarcha Jacob noster dedicationis ritus videtur præcessisse, quia tam altare quam ecclesiam ipsam oleo consecramus. Quod nequaquam in tabernaculo vel templo factum esse legimus. Mane surgit Jacob de loco, in quo quiescens viderat visionem, et ejus loci sanctitatem cognoverat, quum anima quælibet prædicta, peracto jam suæ probationis tempore, ad professionem conscendit regulæ, experta jam hujus propositi simul ac loci religione: et tunc se penitus Deo dedicans, et proprio voto illi se obligans, spiritalis templi dedicationem in seipsa celebrat. Tunc lapidem, in quo dormierat, erigit in titulum, hoc est, oculis suis affigit in signum, quasi nihil aliud ulterius debeat intueri, quia jam facta professione respicere retro non licet, ne cum uxore Loth pereat. Primum ei tamen in imo lapis jacebat, quia non tanto debito ei antea cohærebat. Erectum lapidem oleo superfuso sibi consecrat, dum toto dilectionis affectu ipsum comprehendens, tot unguentis delinit eum, quot desideriis amplectitur ipsum. Quid autem unguenta, nisi quædam est recreatio dolorum, et fomenta dolentium? Dolet autem Christus de nobis quum nostra ei conversatio sæcularis displicet, et sic eum exasperando, malis operibus contra nos commovemus. Placatur autem penitus, et quasi quibusdam unguentis hic ejus dolor mitigatur, quum a sæculo recedentes totis ei visceribus inhæremus, et perfectione virtutis nos jam ei penitus copulamus, juxta illud Apostoli : « Qui autem adhæret Deo,

Genes., cap. xxvi, v. 17. Corinth. I, cap. ш, v. 17.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »