Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et vos longe amplius domini vestri sponsis debere, quam servis, et eas apud sponsum proprium plus posse quam servos agnoscatis. Inter ipsas quoque sanctimoniales hæc in eleemosynis adhibenda est discretio, ut quæ majori paupertate sunt oppressæ, majori subsidio sustententur. Sunt enim monasteria feminarum sicut et monachorum antiquitus a potentibus sæculi fundata, vel copiosis possessionibus ditata. Hoc vero monasterium noviter constructum, nec a divite quodam fundatum est, nec possessionibus ditatum. Quod tamen in divinis officiis, et disciplina regulari non minori studio perseverare quam cætera Dei gratia novimus. Sed novella ejus adhuc et tenera plantatio vestris, ut crescat, colenda est eleemosynis. Eligendi vobis sunt pauperes, et eleemosyna qua regnum cœlorum emere vultis, non temere cuilibet porrigenda; sed sudet, sicut scriptum est, eleemosyna in manu tua, donec invenias qui dignus sit, donec tibi occurrat ubi eam possis bene collocare, quam in pretio tantæ rei vis ponere. Considerandi sunt pauperes, qui te possint meritis suis et orationibus illuc introducere; quia stultum est ab illis æterna tabernacula sperare, qui ut ea obtineant minime seu parum laborant, qui coactione magis quam voluntate sunt pauperes, rebus potius quam spiritu, inviti potius quam spontanei. «In carcere eram1, » Dominus inquit, «< et venistis ad me. » Nonnulla misericordia est eis etiam subvenire, qui in carceribus hominum inviti tenentur; sed maxima est his subvenire, quæ se sponte Domini carceribus in perpetuo mancipaverunt, donec sponso occurrentes cum ipso intrent ad nuptias, sicut ipsemet sponsus asserit dicens : « Et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias, » ut illuc videlicet quasi uxores assidua cohabitatione fiant, quæ hie extiterunt tanquam sponsæ. Ad quam quidem cœlestium societatem nuptiarum et æterna tabernacula, ipsæ vos meritis et intercessionibus suis sponsæ secum introducant, ut illic per eas percipiatis æterna, quæ hic a vobis suscipiunt temporalia, præstante ipso earum sponso Domino Jesu Christo, cui est honor et gloria, per infinita sæculorum sæcula.

[blocks in formation]

IN NATALI SANCTI STEPHANI,

VEL CÆTERORUM DIACONORUM, QUI AB APOSTOLIS DERIVATI SUNT OBSEQUIO SANCTARUM VIDUARUM.

SERMO XXXI.

<< In lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos1. » Quam gloriosus et quam pretiosus, fratres, iste sit lectulus Salomonis, cui tam diligens custodia tot et tantorum virorum sic præparatorum, sic armatorum deputatur, mirari magis quam eloqui possumus. Quid in noctibus rex tantus metuebat, qui ex ipso quoque nomine suo, quantam sit adeptus pacem, insinuat? Quid, inquam, in noctibus potius quam in diebus verebatur, ut tanta custodia providentia lectulum suum ambiente muniret? Cur hæc denique quies ejus lectulo magis quam lecto comparatur? Lectum quidem in Evangelio legimus duos in se continentem, quorum alterum assumi, et alterum relinqui Veritas testatur. De lectulo autem, qui in hoc Cantico Canticorum sæpius memoratur, nihil tale dicitur; nec quisquam in eo quiescens relinqui perhibetur. Lectus itaque qui major est, et multos capit, quorumlibet continentium vitam designat. Hi namque quo amplius ab inquietudine sæcularium curarum sunt remoti, nec conjugalibus molestiis impliciti, ampliori quiete fruuntur. Sed quia et inter virgines nonnullæ fatuæ inveniuntur quæ a sponso clausa janua repelluntur, et multi post sacrum propositum apostatantur et ob hoc assumi a sponso non merentur, derelinqui dicuntur. Lectulus vero, qui arctior est et paucos capit, sanctæ continentiæ quietem exprimit, cujus vitæ perfectio Deo se arctius astringit, et quasi cum eo unus spiritus fit. Talium vita Deo penitus vacans, atque illi soli dedita, sponsæ nomine recte censetur, sed tunc rectius et specialiter, quum tanta virtus in feminis præminet, quæ, virili copula spreta, et contemptis voluptatibus, Christum sibi pro marito proposuerunt, non solum virgines, ut Maria, sed etiam viduæ, sicut Anna, et quæ abrenuntiantes sæculo, apostolico adhærebant collegio. Quas denique apostoli tanto pietatis amore sunt amplexi, ut cum crescente numero fidelium ipsi jam ut antea mensis earum non sufficerent ministrare, septem huic officio diaconos, id est ministros deputaverint, quibus earum necessitudini diligenter providentibus, ipsæ spiritali lectuli

Cantic., cap. ш, v. 7.

quiete fruerentur ampliore. De quorum quoque numero, sicut et de cœtu apostolico diabolica tentatione uno cribrato et ventilato, sex tantum diaconi hujus viri Salomonis lectuli custodes, et tanquam excubiæ nocturnæ remanserunt. De quibus nunc dicitur : « En lectulum Salomonis, etc. » Ac si patenter diceretur : Jam in hac incarnati Verbi manifesta foederatione veri Salomonis lectulum sexaginta viri fortes diligenter ambiendo et circumspiciendo protegunt; ne quo diabolicæ tentationis adulterio violetur, ne quo carnalium voluptatum contagio maculetur, aut curæ mundialis tumultibus inquietetur.

Sexagenarius numerus constat ex senario atque denario, quia sexies decem sexaginta fiunt. Sex autem illi diaconi tam senarium in numero suo habuerunt, quam in perfectione et custodia mandatorum Dei, quæ per decalogum legis designantur, denarium tenuerunt. Sic igitur in eis senario atque denario pariter conjunctis, recte sexaginta fuisse perhibentur. Fortes præcipue, nec in carnalibus remissos voluptatibus esse oportuit, qui sanctarum castimoniæ feminarum custodes præpositi. De quorum collegio ille solus expelli meruit, qui zelo pulchræ conjugis suæ nimium accensus, nec ab hac concupiscentiæ carnalis infirmitate vel correptus destitit; sed vehementis doloris vesania commotus, tam illam suam, de qua corripiebatur, quam cæteras feminas publicari censuit. Quem adeo detestandum apostoli decreverunt, ut in locum ejus neminem judicarent substituendum, sicut in Matthia Judam restauraverunt'. In omni quippe religionis conventu tolerabilior avaritia videtur, et minoris infamiæ, quam turpitudo luxuriæ, et maxime in devotis feminis. Hæc labes est detestanda, et ab eis penitus semovenda. Expulso denique illo misero et tam infirmi animi Nicolao a prædicto illo diaconorum forti consortio, mysticus ille quem diximus sexagenarius numerus recte est conservatus. Ex fortissimis Israel hi sunt diaconi electi, quia ex discipulis Christi mira continentiæ et abstinentiæ virtute præditis sunt assumpti. Unde gladiis armati et ad bella doctissimi describuntur, quia doctrinis instructi divini verbi, qui gladius spiritus nuncupatur, quælibet antiqui hostis tentamenta cum hoc gladio resecabant, et tam continentiæ quam abstinentiæ clypeis muniti ignea tela illius nequissimi quasi quodam umbone valido repellebant. Qui etiam in qua sui parte gladios præcipue gestarent provide est determinatum quum subditur: «< Uniuscujusque ensis super femur suum. » Qui enim sanctimoniæ præerant feminarum, et prædictum miserum de concupiscentia carnis damnatum a consortio suo moverant ejectum, ab hoc sibi vitio maxime providebant, et incentiva libidinis continentiæ gladio a se maxime resecabant. Unde et bene super illam corporis partem enses habere describuntur, ubi sedem luxuriæ con

Act. Apost., cap. 1, v. 26.

stat esse tanquam propriis partibus libidinis. Quod diligenter maximus ille christianorum philosophus Origenes attendens, corporali quoque gladio in semetipso usus, manus sibi inferre sustinuit, quo sine suspicione infamiæ ad mulieres quoque instruendas liberum accessum posset habere. Ex primo quoque Dialogorum beati Gregorii libro' didicimus venerabilem Equitium abbatem, ut feminarum quoque monasteriis præesse deberet, ab angelo per visum ita spiritaliter eunuchisatum esse, ut incentiva carnis quibus primo graviter incestabatur, sic in eo penitus extinguerentur ac si omnino deinceps viveret sine sexu.

Sunt qui super femur alienum potius quam super suum gladium habent quum aliqui non tam bene viventes quam prædicantes, aliorum incestuosam vitam magis corrigunt quam propriam. Timores nocturni sunt sollicitudines sanctorum de quibuslibet diaboli vitandis insidiis. Tanquam enim in tenebris omnis insidians latet, et perfecti quilibet, qui jam manifesta vicerunt tentamenta, de his superest ut cogitent quæ magis sunt occulta, et difficilius deprehendi possunt. Unde et secundum veterem Ezechielis translationem, ut beatus meminit Gregorius, sancta illa quatuor animalia oculos in dorso habere dicuntur. Quod ipse diligenter exponens, ait : « Et hæc quidem vitia quæ virtutibus finitima sunt, majori sollicitudine consideranda sunt, ne per speciem fallant. » Et post aliqua : « Ea enim quæ in facie sunt, sæpe etiam peccatores custodire solent. Justi autem quia se et in eis custodiunt, quæ in promptu et in facie non videntur, in dorsis oculos habent; quia et ea quæ in oculis sunt discutiunt, et ab his se custodiunt quæ latent. » Pensate itaque, dilectissimæ sorores, quam obsequii vicem his tam egregiis ministris referre debeatis, et tanto majori devotione natalitia ipsorum celebrate, quanto fidelibus his viris dispensatoribus amplius estis obnoxiæ. Perpendite et quanto vos honore divina gratia sublimaverit, qui vos primum suas et postmodum apostolorum habuit diaconas, quum tam illis quam istis sanctis viduis de suis facultatibus constet ministrasse. Unde et ipsas tam diaconas quam diaconissas antiquitus appellare doctores sancti consuevere. De quarum etiam mensis ordo diaconatus in prædictis viris incœptus, ad dominicam altaris mensam postmodum est translatus; ut qui diaconarum fuerant diaconi, nunc levitæ efficiantur Christi. Quibus pariter et feminas in hoe diaconatus ordine ab apostolo conjunctas esse, doctores sancti multis profitentur in locis. Qui ad Romanos epistolam scribens: « Commendo,» inquit, << vobis Phoeben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est Chencris.» Quem quidem locum Cassiodorus in hujus epistolæ commentariis suis exponens : «< Significat,» inquit, «diaconissam fuisse matris ecclesiæ, quod in par

Cap. v, Opp. t. II, col. 164. - Homil. VII, in Ezechielem, Opp. t. I, col. 1225.-3 Rom., cap. xvi, v. 1.

tibus Græcorum hodie usque peragitur, quibus et baptizandi usus in Ecclesia non negatur. >> Hinc et Claudius ita meminit 1: «Hic locus apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiæ institui, in quo officio positam Phœben apud ecclesiam, quæ est Chencris, apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur. >> Hieronymus quoque illum apostoli locum ad Timothæum scribentis exponens, dicit : «Adolescentiores autem viduas devita in ministerio diaconatus præponere, nec malum pro malo detur exemplum. »

4

[ocr errors]

Idem quoque apostolus, quum supra in eadem epistola post episcopos etiam diaconorum vitam ordinaret, institutionem quoque diaconarum illis conjunxit, dicens : « Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non tempore lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus, etc. >> Ubi et illud notandum est, quod quemadmodum hoc loco diaconos quoque, sicut episcopos, unius uxoris viros approbat, ita et postmodum diaconissarum ordinem instituens, eas etiam unius viri uxores maxime commendat : « Vidua, »> inquit, « eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, » ut videlicet tanto sit ad sui ordinis administrationem idoneior, quanto jam calore corporis refrigescente, ardorem libidinis minus sentit et tanto solertius ecclesiasticis ministeriis valeat præesse, quanto magis in rei familiaris cura bene cognoscitur exercitata. Quæ de intemperantia libidinis ne plurimum possit notari, si videlicet per plures decurrerit viros, unius viri uxor eligenda censetur. Vos tandem alloquor, virgines, ut ministrorum quoque differentiam de vestra cogitetis prærogativa. Ecce enim sanctorum obsequio viduarum ab apostolis, locum quorum obtinent episcopi, minoris ordinis viros, id est diaconos, videtis deputatos: ab ipso vestro Christo in matre ejus virgine didicistis, quid vobis debeant episcopi. Non enim illi diaconum, sed apostolum dedit ministrum, per hoc patenter insinuans tanto vos digniores promereri ministros, quanto ad excellentiam dominicæ matris amplius propinquatis. Quæ quidem non diaconum, sed apostolum in obsequio sui ministrum adepta, quid vobis episcopi debeant insinuat, qui apostolorum gradum in Ecclesia possident. Unde et devotis communiter feminis tam virginibus quam cæteris, quanto studio tam apostolorum quam prædictorum diaconorum ab eis electorum festivitates sint celebrandæ, nolo vos ignorare. Quorum vos intercessionibus plurimum ad

' Vide supra, p. 135, note 1. — In Epist. ad Timoth., Opp. t. V, col. 1092. Ibid., cap. v, v. 9.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »