Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

oculis poni

vitæ ipsius conjugali tam rectorum quam continentium dignitas præ tur, ut eorum scilicet comparatione se compescat ab elatione. Et quia tam continentiæ quam abstinentiæ virtus præminet in monachis, sub onagri specie hujus prærogativa describitur vitæ. Onager quippe non domesticus, sed silvestris asinus dicitur. Hic tanto liberius in solitudine conversatur, quanto a commiseratione hominum magis remotus nec onere gravatur, nec vinculis coercetur, sicut e contra domesticus sustinet asinus. Unde merito huic vita conjugatorum, sicut illi continentium comparatur. Quod enim vinculum majus quam copulæ conjugalis? Quæ gravior servitus, quam ut homo proprii corporis potestatem non habeat? Quæ denique vita onerosior, quam molestiis quotidianæ sollicitudinis tam pro uxore quam pro filiis cruciari? Aut quæ vita pigrior ad obsequium Dei, quam ejus qui tot affectionum vinculis mundo ligatus astringitur? Unde nec ab hujus vitæ comparatione pigri jumenti tarditas dissidet. Monachi vero tanto expeditiores vel promptiores ad divinum fiunt obsequium, quanto amplius sæcularium affectionum vinculis absoluti, omnibusque renuntiantes ab illa, quam diximus, servitute longius absistunt, et liberiores fiunt.

De qua nunc libertate Dominus ad Job loquitur : « Quis dimisit onagrum liberum? » Ac si diceret : Quis, nisi ego, hanc libertatem quieti monasticæ dedit, quæ longe præminet illi tuæ conjugali servituti? Magnum utique hoc tantæ gratiæ donum, ut inspiratione et virtute divina homines in carnalibus concupiscentiis nati, et in sæcularibus illecebris educati, contra vel supra humanæ naturæ infirmitatem ita in carne vivant, ut vitia carnis nesciant, et humanitatis obliti virtute fiant angelici. « Et vincula ejus quis solvit? » Hoc est affectiones carnis, quibus naturaliter quasi quibusdam vinculis mundo ligatus erat, quis dirupit? Quam congrue autem vitam continentium, quæ, ut dictum est, in monachis præminet, onager designet, illa ejus natura indicat, quam Isidorus, et qui de naturis animalium scripserunt, referunt. Qui enim mares sunt in onagris, filios suos castrare dicuntur. Quod quidem ne fiat, matres, quantum possunt, eos occultare nituntur. Mares autem in onagris, fortes in proposito suo sunt monachi, qui eos quibus quasi filiis præsunt, vel quos in suam congregationem suscipiunt, spiritaliter castrando in sua continentia servant. Quales quidem eunuchos, qui se videlicet propter regnum cœlorum castraverunt, tam Isaias quam ipsa Veritas plurimum commendat1. Quod autem de monachis, id est solitariis, hæc de onagro dicta sint intelligenda, patenter insinuat, dicens : « Cui dedi in solitudine domum, » hoc est a tumultu sæculi ad secretum heremi traxi, ut ibi scilicet quanto quietius habitaret, tanto perfectius mihi vacaret. « Et tabernacula ejus in terra

[blocks in formation]

salsuginis. >> Tabernacula mobiles domus sunt, nullaque stabilitate fixæ, qualia sunt pastorum vel peregrinantium obumbracula. His corpora nostra comparantur morte adhuc dissolubilia, nec stabilitatem immortalitatis adepta. De qualibus dicit Apostolus: « Si dissolvatur domus nostra terrestris, habemus in cœlum domum non manufactam a Deo paratam. » Dum ergo in his luteis et mortalibus corporibus sumus, in tabernaculis magis quam in domibus habitamus. Qui ergo hic adhuc peregrinantes quasi tabernaculum habemus, quum ad cœlestis Jerusalem patriam venerimus, domum potius habituri sumus. In cujus rei typo populus Dei primum habuit tabernaculum in deserto, et postea templum in Jerosolymis, terram adeptus promissionis, et maxima pacis jucunditate fruens sub Salomone, qui ex nomine quoque suo, sicut et Jerusalem, ubi templum ædificavit, pacem prætendit, quæ nusquam nisi in illa Jerusalem superna potest esse vera. Scribens etiam ad Hebraicos Apostolus, mortale cujuslibet corpus tabernaculo comparat dicens : « Habemus altare, de quo non habent edere qui tabernaculo deserviunt, » hoc est concupiscentiis carnis magis quam spiritui obediunt, et ventri magis quam Deo famulantur. Terra salsuginosa loca sunt arida, et sicca, quam perambulans diabolus requiem non invenit, qui in locis humentibus dormit, sicut ad eumdem Job Dominus dicit. Onagri ergo tabernacula in terra sunt arida, quia virtus abstinentiæ in eis viget, quorum corpora fluxu carnalium concupiscentiarum nequaquam sunt humida.

<< Contemnit multitudinem civitatis. » Ad duo quæ novissime dixerat duo subjungit, quasi singula singulis reddens. Ad illud quidem : «< Cui dedi in solitudine domum, »> istud refert quod nunc dicitur : « Contemnit multitudinem civitatis, » id est frequentiam sæcularium hominum quæ multos capit atque oblectat. Multi quippe sunt vocati, sed pauci electi, et spatiosam et latam viam mortis multi perambulant. Sunt qui timore vel necessitate aliqua commoti ad occulta solitudinis se conferunt, et hoc ex coactione magis quam ex voluntate faciunt ; sicut in Elia primo antiqui populi anachoreta, vel in Paulo postmodum primo heremita factum esse legimus. At vero egregius est a sæculo recessus et Deo acceptus, quum quis propter Deum relinquit mundum, nec tam eum mundus expellit, quam ipse mundum rejicit. « Et clamorem exactoris non audit,» ac si diceret : Ex hoc apparet çum in terra salsuginis habere tabernacula, quia quotidianæ abstinentiæ moderatis jejuniis carnem domat, ut et concupiscentias reprimat, et defectum naturæ non incurrat. Importunus et quotidianus exactor in nobis ven ter est, qui cibum a nobis exigendo quasi quotidie murmurat, et clamat: Affer, affer! Hic quidem vocem moderatam habet in necessariis, sed clamorem intempe

[blocks in formation]

ratum in superfluis. Onager ergo iste, quia necessaria ventri alimenta non subtrahit, sed superflua tollit, clamorem exactoris, ut dictum est, non audit, quia ei non obtemperat in superfluis. De quo adhuc subditur: «< Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit. >> Montes pascuæ volumina sunt sublimioris doctrinæ, id est sacræ scripturæ. Quo ergo iste spiritalis onager amplius cibis corporalibus abstinet, tanto consolatione melioris cibi, id est pabulo divini verbi magis indiget; et quo illam minus curat, hac refectione animam magis satiat. Bene autem circumspicere dicitur montes pascuæ suæ, hoc est diligenter inquirere ac providere, in quibus montibus, id est sacris voluminibus aptiorem sibi refectionem ex intelligentia ipsorum possit reperire. Non enim omnibus omnium librorum lectio competit, nec omnes ab omnibus intelligi possunt, nec in omnibus ferculis omnes pariter oblectantur. Et quoniam in divinis libris quædam reprehenduntur, quædam commendantur, nec solum vita bonorum quam sequamur, verumetiam malorum quam fugiamus describitur; montes isti non solum viridem, sed etiam siccam continent herbam. Quæ enim ad secularem pertinent vitam fœno comparanda sunt, quod abscisum de terra suæ viriditatis vigorem amisit. Et vita reproborum a terra viventium aliena, his caducis inhians rebus, quæ in defectu consistunt, fœno comparatur; sicut e contrario vita electorum, quæ quotidianum habens profectum, ad immarcessibilem patriæ cœlestis quasi semper virentis tendit amœnitatem, virentium pratorum speciem gerit. His igitur onager noster in illis montibus reficiendus. Non sicca pabula, sed virentia quærit, quia hæc assequi nititur, per quæ ad æternam pertingitur vitam, et his tantum animam suam hic reficere curat, quibus ad supernam illam refectionem perveniat.

Hæc quidem de onagro in generali, ut ita dicam, persona monachorum expositio nostra prosecuta est. Quem nunc de genere ad speciem transferentes, in summo illo monachorum principe, cujus hodie solemnitas agitur, juvat hæc omnia diligentius considerare, ubi ea perfectius possimus invenire; qui sine professione regulæ vivens, omnem regulæ transcendit perfectionem. Hic quippe, ut dictum est, in spiritu et virtute veniens Eliæ, hujus propositi vitam, quam ille inchoavit, ipse consummavit. Ab his duobus tanquam ducibus nostri propositi, seu principibus hujus philosophiæ christianæ tam in veteri quam in novo populo studia sunt exorta. Hieronymus ad Paulinum in epist. II1: « Habet unumquodque propositum principes suos, et ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant ad exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri

[ocr errors][merged small]

principes, Paulum, Antonium, Hilarionem, Macharium. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, Elisæus, nostri duces prophetarum filii, qui habitabant in agris et solitudine, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et ciceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Jeremiam voce laudantur, quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. » Idem ad Eustochium virginem, de diversis generibus monachorum1: « Ad tertium genus veniam, quos anachoretas vocant, et qui de cœnobiis exeuntes, excepto pane et sale, amplius ad deserta nihil perferunt. Hujus vitæ auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baptista fuit. Talem virum quoque Jeremias describit, dicens : « Bonum est viro quum portaverit jugum ab ado<«<lescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quoniam sustulit per se jugum, etc. » Chrysostomus, homilia XXIII, quæ sic incipit : « De Joanne dicitur: «Fuit << homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. » Gratia in nomine comprehenditur. Joannes enim interpretatur Domini gratia, quia majorem accepit gratiam. Propterea in heremo philosophatur, et reservat se in adventum Christi, quia nuntiaturus erat Christum. Statim in heremo nutritur, statim ibi crescit. Non vult cum hominibus conversari, in heremo cum angelis philosophatur.

2

[ocr errors]

Considerate, monachi; dignitatem vestram, Joannes princeps vestri est dogmatis. Ipse monachus statim ut natus est in heremo vivit, in heremo nutritur, Christum expectat in solitudine. Eo tempore quo Joannes natus est, et erat in heremo, hoc templum quod videmus esse destructum, quantas habebat divitias, quid auri, quid argenti, Josephus describit; quantum gemmarum, quantum serici : quanti erant sacerdotes, scribæ et universa genera officiorum. Videte quomodo semper Christus humilitatem diligit. Christus Dei filius in templo nescitur, et in heremo prædicatur. Humilis enim humiles diligit. Hoc totum quare dico? Ut doceam dogmatis nostri principem esse Joannem Baptistam. Hic alter, ut dictum est, Elias in spiritu, imo quodam privilegio vitæ major habitus, tanto majorem a Domino gratiam percepit, quanto hujus excellentiam gratiæ, ex præcepto angeli nativitatem ejus nuntiantis, talique nomine, quod hanc exprimeret gratiam, meruit insigniri. Ipse revera onager liber fuit, qui ab infantia ruptis carnalium affectionum vinculis, spretaque domo parentum, ad horridum heremi desertum se contulit: non quidem ut Elias metu persecutionis coactus, sed abstinentiæ virtute spontaneus. Qui in illa solitudine, quam salsugineos et aridæ terræ tabernaculum efficeret corpus suum, Evangelia docent. Ubi naturalibus cibis, et quæ

1

• Thren.,

'Epist. xvII, Opp. t. IV, part. II, p. 46. cap. 1, v. 27. Hæc homelia spuria habetur, nec legitur in editionibus græco - latinis D. Chrysostomi ;

verum eam invenies in editione latina quæ prodiit Parisiis, 1687, in-fol., t. III, col. 165.

3

ultro terra dabat, contentus, nec pane, nec olere, nec aliquo cocto vesci legitur, sed tantum melle sylvestri, et locustis, et aqua sustentatur. Elias non solum cibi monastici, verumetiam carnium alimentum corvis ministrantibus habuit. A quibus non semel in die, sed tam mane quam vespere ad eum hæ pariter cum pane deferebantur. Qui et de torrente Charit poculum habens, in tribus istis, pane videlicet, carnibus, et aqua, non magnæ1 abstinentiæ gravamen sentiebat. Filii quoque Rechab nullam jejuniorum laudem adepti, de abstinentia tantum vini, non carnium, vel quarumcunque deliciarum, commendantur a Domino. Joannes vero ejusque discipuli in abstinentia corporali quotidiana, non solum priores patres, verumetiam ipsum Christum, vel ejus discipulos transcendisse legitur, sicut Matthæo referente didicimus : « Accesserunt, »> inquit, «< ad Jesum discipuli Joannis dicentes : « Quare nos et pharisæi jejunamus frequenter, disci«< puli autem tui non jejunant? » Et ait illis Jesus : « Nunquid possunt filii lugere, <«< quandiu cum illis est sponsus? » Qui etiam quanta vestium asperitate, ne in istis aliquam sentiret mollitiem, nec eadem Evangelia, nec ipse Dominus reticet in laude ejus. Scriptum quippe est : « Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. » Pro cucullis quidem laneis hispida de pilis camelorum habebat indumenta. Pro femoralibus lineis, zona pellicea circa lumbos utebatur, ut videlicet frigiditate et duritia pellis calorem et mollitiem reprimeret libidinis. Filius ipse pontificis qui tunc hæreditario jure patri succedebat, populo contempsit præesse in civitate, ut perfectius Deo vacaret in solitudine. Hujus onagri fuerunt montes pascuales viri prædicti altitudine vitæ in antiquo populo præminentes, ad quos intentionis suæ oculos levans, juxta illud: « Levavi oculos meos in montes, » quot inde virtutum sumpsit exempla, quasi tot virentis herbæ habuerit pabula. Non enim in singulis omnia divinæ gratiæ dona reperiebat, sed ex diversis diversa colligens, quasi ex multis unum hominem perfectum componere studebat. Hujus itaque vitam tam de continentia quam de abstinentia Dominus præferens universis, nec tam humanam quam angelicam censens eam, quum præmisisset in ejus laude® : « Sed quid existis videre? prophetam? Dico vobis plus quam prophetam, » statim adjecit : «< Hic est, de quo scriptum est : « Ecce mitto angelum meum, etc. »>

Quid autem, fratres, tanti principis nostri vitam commendare prodest, si eam imitari contemnimus? Sicut ait Apostolus : « Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. » Quantum nobis imminet periculum, si ea non impleamus

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »