Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

similitudinem tuam inspirare dignatus es, dum te jubente pulvis in pulverem revertitur; tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis æternis sedibus præcipias sociari, eamque ad te revertentem de Ægypti partibus blande leniterque suscipias, et angelos tuos sanctos ei obviam mittas, viamque illi justitiæ demonstra, et portas gloriæ tuæ aperi. Repelle, quæsumus, ab ea omnes principes tenebrarum, et agnosce depositum fidele quod tuum est. Suscipe, Domine, creaturam tuam non ex diis alienis creatam, sed a te solo Deo vivo et vero: quia non est alius Præter te, Domine, et non est secundum opera tua. Lætifica, clementissime Deus, animam servi tui, et clarifica eam in multitudine misericordiæ tuæ. Ne memineris, quæsumus, Domine, iniquitatum ejus antiquarum et ebrietatum ejus quas suscitavit furor mali desiderii. Licet enim peccaverit, tamen te non negavit, sed signo fidei insignitus, te, qui omnia et eum inter omnia fecisti, fideliter exoravit. Qui vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona.

Chorus angelorum te suscipiat, et in sinu Abrahæ te collocet, et cum Lazaro quondam paupere æternam habeas requiem.

Psalmus. Dilexi quoniam (Ps. cxiv.)
Psalmus. Credidi propter quod (Ps. cxv.)

Psalmus. Laudate Dominum (Ps. cxvi.)

Psalmus. Confitemini (Ps. cxvii.)

Psalmus. Beati immaculat (Ps. cxviii. usque in finem Psalmi).
Antiphona.

Chorus angelorum te suscipiat et in sinu Abrahæ te collocet, et cum Lazaro quondam paupere æternam habeas.

Requiem æternam dona eis, Domine :

Et lux perpetua luceat eis.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster.

Oremus. Oratio.

Diri vulneris novitate percussi et quodammodo cordibus sauciati, misericordiam tuam, mundi Redemptor, flebilibus vocibus imploramus, ut cari nostri animam ad tuam clementiam, qui fons pietatis es, revertentem, blande leniterque suscipias, et quas illa ex carnali commoratione contraxit maculas, tu Deus inolita bonitate clementer deleas, pie indulgeas, oblivioni in perpetuum tradas atque hanc laudem tibi cum ceteris reddituram et ad corpus quandoque reversuram sanctorum tuorum cœtibus aggregari præcipias; Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Hic roget circumstantes orare pro eo.

Pater noster. Et ne nos inducas in temptationem.
Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.

Anima ejus in bonis demoretur :

Et semen ejus hereditet terram.

Non intres in judicium cum servo tuo, Domine :

Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.

Requiescant in pace. Amen.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio.

Partem beatæ resurrectionis obtineat, vitamque æternam mereatur habere in cælis per te, Jesu Christe Salvator mundi, Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Oremus. Oratio.

Deus, cui soli competit medicinam præstare post mortem, præsta, quæsumus, ut anima famuli tui N. terrenis exuta contagiis in tuæ redemptionis parte muneretur. Qui vivis et regnas.

Postea lavetur Sacerdos a sacerdotibus. Post induatur ut ordo exigit, et in feretro ponatur, et aspergatur et incensetur, et dicatur hæc Oratio : Suscipe, Domine, animam servi tui, quam de ergastulo hujus sæculi vocare dignatus es; et libera eam de principibus tenebrarum, et de locis pænarum, ut absoluta omnium vinculis delictorum quietis ac lucis æternæ beatitudine perfruatur, et inter sanctos et electos tuos in resurrectionis gloria resuscitari mereatur: Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Notandum quod post commendationem communem sic dicenda est Antiphona:

Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

[blocks in formation]

Absolve, quæsumus, Domine, animas famulorum famularumque tuarum ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Requiescant in pace. Amen.

In processione pro mortuo aspergatur corpus, et oretur pro eo cum Psalmo. De profundis.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

[blocks in formation]

Oratio. Absolve, quæsumus, Domine, animam famuli tui.

Oratio.

Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animarum. Tunc deportetur ad Ecclesiam cum Responsorio. Libera me, Domine. Cum Ecclesiæ appropinquaverit, dicatur Antiphona :

[blocks in formation]

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster.

Et ne nos.

Requiem æternam.

Credo videre bona Domini.

A porta inferi.

Dominus vobiscum.

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe misericordiæ. Oratio. Fidelium Deus.

Et cum deportetur corpus ad Ecclesiam incipiatur Responsorium, Libera me; vel cum omnibus Responsoriis sequentibus, si tempus fuerit prolixum, incipiendo ad primum Responsorium, omnibus percantatis, repetatur si necessitas fuerit; et cum Ecclesiæ appropinquaverit, cantetur Responsorium, Libera me, cum Antiphona, In Paradisum, si placet. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster.

DE MODO DICENDI EXSEQUIAS

DEFUNCTORUM.

[AD VESPERAS.]

Antiphona.

me.

Place - bo.

Psalmus (cxiv.)

E-V-O-V - A - E.

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt

Tribulationem et dolorum inveni: et nomen Domini invocavi.

O Domine, libera animam meam : misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

tibi.

Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum et liberavit me. Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit

Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

Placebo Domino in regione vivorum. *Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »