Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

basilicas evolant, vestibus melioribus coram aspectibus hominum singuli pro posse suo se adornant, domum Dei sancti quasi filii Dei communiter intrant, genua flectunt, pectora tundunt, manus expandunt, ora aperiunt, preces fundunt, dicentes : « Pater noster, »> sed, quod sine gravi moerore dicendum non est, quam multi domum Dei, Dominum deprecaturi ingrediuntur, et quam pauci exaudiuntur? Quam multi Dominum vocant in hac oratione : « Pater noster, » qui non sunt ejus filii, sed illius patris de quo scriptum est1: « Vos ex patre diabolo estis! >> Dei non sunt filii, qui jam diu perdiderunt gratiam : diaboli sunt filii, quia per superbiam eos genuit, et nutrit per culpam. Filii sunt diaboli omnes immundi, concubinarii, ad ultimum avari, maledici, fœneratores, et aliis quibuscunque damnabilibus peccatis depravati qui dicunt fratri suo, « fatue, » qui vident mulierem ad concupiscendum eam. Et quicunque, etsi non perverso opere, perversa tamen a Deo separati sunt voluntate, et quod multo gravius est, quod magis flendum est, non solum vulgares et indocti laici, verum etiam et innumerabiles nostri temporis sacerdotes, qui sacro peruncti sunt oleo, qui quotidie sacris ornantur vestibus, sacris assistunt altaribus, qui sacramentum dominici corporis et sanguinis tractare mundissimis manibus debent, Dominum pro se sibique commissis placare devotis precibus ipsi, inquam, sordibus vitiorum involvuntur, ipsi maculis peccatorum polluuntur, sed et, quod scelestius est, non solum talibus qualibus multi laici fœdantur sceleribus; sed multo gravioribus, et non in ædificationem, sed in scandalum et in ruinam populorum jam positi, omnibus proverbium, risus et contemptus facti sunt. Sciant etiam tales sacerdotes quod quotidie, quando primam horam Deo decantant, vel semetipsos maledicunt, vel testimonium divinæ maledictionis adversum se dicunt, dum proferunt': «< Maledicti qui declinant a mandatis tuis. »> Quicunque igitur, fratres, Deum in Oratione Dominica patrem vocat, quicunque ab eo exaudiri desiderat, taliter vivat, ut Deus eum suum filium recognoscat esse per gratiam, qui omnium pater est per naturam. Alioquin, quum judicabitur, exibit condemnatus, et oratio hujus fiet in peccatum : « Pater noster, qui es in cœlis. » Qui dicit, « pater, » captat benevolentiam; qui dicit << noster, » excludit superbiam. Qui dicit, « qui es in cœlis, » exhibet reverentiam. Qui dicit, « pater, » captat benevolentiam, quia pium clamat. Qui dicit « noster, » excludit superbiam, quia non sibi arroganter proprium, aut specialem; sed et aliis etiam communem denuntiat. Qui dicit, qui es in cœlis, » exhibet reverentiam, quia non solum infimis, sed et summis eum præsidere prædicat. « Sanctificetur nomen tuum. » Multa sunt nomina divina. Quod ergo nomen petimus sanctificari, quum dicimus : « Sanctificetur no

[ocr errors]

'Joan., cap. VIII, v. 44. Psalm. cxvi, v. 21.

men tuum? » Nomen Dei fides est Dei, per quam credentibus innotescit. « Santificetur nomen tuum, » sanctificetur fides tua, quæ est notitia tui. Sed nunquid nomen Domini non est sanctificatum et sanctum? Omnes Scripturæ clamant, omnes resonant : « Sanctum nomen tuum. » Nomen quidem Domini, fratres, sanctum est, sed adhuc in cordibus quorumdam amplius sanctificari potest. Potest namque sanctificari in cordibus paganorum, in quibus nondum sanctificatum est per fidem : in cordibus Judæorum, in quibus nondum sanctificatum est per fidei consommationem : in cordibus falsorum christianorum, in quibus non est sanctificatum per dilectionem. Potes quoque amplius sanctificari in cordibus electorum per majorem fidei confirmationem, et majorem Dei et proximorum dilectionem. Quanto etenim quisque perfectius Deum credit et diligit, tanto amplius nomen Patris in se sanctificat et sanctificatum demonstrat. «< Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. » Sanctificetur nomen tuum in cordibus paganorum, sanctificetur in cordibus Judæorum, ut et illi in te credant, et isti perfectius credant, et utrique diligant. Sanctificetur in cordibus falsorum Christianorum, ut sicut habent per fidem tui cognitionem, sic quoque habeant per affectum et dilectionem. Sanctificetur adhuc in cordibus electorum per majorem claritatem cognitionis, et majorem suavitatem dilectionis : « Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. »

SECUNDA PETITIO.

<< Adveniat regnum tuum. » Quid est quod petimus dum dicimus, «< adveniat regnum tuum? » Nunquid non habet regnum Deus? nunquid non est rex Deus? Si Deus non est rex, aut si non habet regnum, quid est quod Psalmista ait': « Quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter? » Ergo rex est Deus, et regnum habet Deus. Quare ergo petimus, ut adveniat regnum ejus? Quando petimus ut adveniat regnum ejus, non petimus ut adveniat in hoc quod jam est, sed in hoc quod nondum est, vel potius manifestetur in eo quod nondum manifestum est. Ad hæc et nascituri sunt multi, qui ad regnum ejus sunt prædestinati et qui prædestinati necdum sunt de regno ipsius esse, omnibus manifestat. Adveniat ergo regnum tuum, o pater cœlestis, ut per naturam carnis generentur ad regnum tuum prædestinati, et per gratiam baptismi regenerentur : et fiant justi, et per claritatem justitiæ omnibus manifestentur esse filii regni tui. « Adveniat » ergo « regnum tuum, » ut in fine sæculi, in die judicii, in resurrectione generali, separentur grana a paleis, agni ab hædis, frumentum a zizaniis, et Ecclesia tua, quæ est regnum tuum, de pressura sæculi præsentis te vo

[blocks in formation]

cante transeat in gloriam patriæ cœlestis. Item «< adveniat regnum tuum, » ut sicut regnas in justificatis, ita cito regnes in justificandis : et sicut regnas in illis qui jam sunt boni, sic expulsa potestate dæmonum, regnes et in illis, qui adhuc *sunt mali: «< Adveniat regnum tuum. »

PETITIO TERTIA.

<< Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. » Scimus quod in cœlo nemo sanctorum vel angelorum a voluntate Dei deviat, nemo illi contradicit. Quando ergo fieri poterit, ut non voluntas Dei ita in terra sicut in cœlo fiat, ut videlicet in terra nemo vel per ignorantiam, vel per fragilitatem humanam delinquat : quum infans unius diei non sit sine peccato super terram, et in multis offendamus omnes. Sed sciendum quod, «sicut, » non est quantitatis, sed qualitatis, et similitudinem insinuat, non æqualitatem. Si quis ædificaret domum parvam secundum formam et dispositionem domus majoris, non diceremus de parva domo: Tanta est ista quanta illa major : sed diceremus: talis est ista qualis illa; talis similitudine, non 'tanta quantitate. « Fiat » ergo, o pater, « voluntas tua sicut in cœlo >> per angelos, et per sanctos per primam stolam jam glorificatos: ita «< in terra» per homines justificandos et glorificandos, ut sicut illi faciunt voluntatem tuam in cœlo, ita eam faciant isti in terra, etsi non secundum æqualitatem, tamen secundum similitudinem : si non secundum illorum perfectionem, tamen secundum perfectionis illorum imitationem. « Fiat voluntas tua, »> non solum in electis per bonorum operum exhibitionem, verum et in reprobis per malorum dispositionem. Quamvis vero malorum dispositor, et quamvis sub potestate tua multa sunt mala, nulla tamen relinquis inordinata et sic fit in omnibus voluntas tua.

:

PETITIO QUARTA.

«< Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. » Fecit Deus hominem ex substantia duplici, corporea scilicet et spirituali. Quia igitur homo compositus est ex duabus substantiis, necessarius est ei duplex panis, corporalis et spiritualis. Corporalis reficit corpus, spiritualis animam satiat. Corporalem petimus, quia nisi Deus fecerit terram germinare, non poterit fructus suos ministrare. Spiritualem panem a Deo postulamus, quia nec ipsum nisi ipse dederit percipimus. Hunc habent nobis dispensare sacerdotes. Hinc jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Quis vero est nostris temporibus fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore fideliter et prudenter? Fideliter quantum ad Deum, ut videlicet cum tanta fide, tanto timore, tanta similitudine, tanta instantia, tanta diligentia,

quemadmodum præcipit Dominus, verbum Dei dispenset. Prudenter, quantum ad homines, ut secundum capacitatem singulorum singulos erudiat. Sed, quod sine gravi luctu dicendum non est, mundus sacerdotibus plenus est, et tamen si sit qui bonum audiat, non est qui dicat, juxta illud1 : « Parvuli petierunt panem, et non est qui porrigat eis. » Quid dicturi sunt quidam moderni sacerdotes in die judicii, qui ordinem sacerdotalem susceperunt, sed inordate vivere non erubescunt? Quidam vero in conviviis et potationibus cum vulgo prorsus indocto, pravis moribus corrupto, tota die sedent, fabulantur, et quæ dicenda non sunt turpiter operantur. Lanis gregis dominici superbe vestiuntur, lacte pascuntur, et oves fame et penuria verbi Dei moriuntur. Transeunt festa, transit integer annus, quod nec unum verbum de ore ipsorum egreditur, quo plebs sibi commissa erudiatur, de malo corrigatur, ad bonum revocetur, et in bono confirmetur. Quotidie tamen se Deo præstare obsequium arbitrantes, verba divinæ laudis jubilant, imo sibilant, et audientes et intendentes sono vocis, gestu corporis scandalizant, non ædificant. Cogitare deberent hujusmodi sacerdotes animadversiones propheticas adversum se esse prolatas, quibus dicitur': << Erit sicut populus, sic sacerdos. » Et item3: «Sacerdotes non dixerunt : « Ubi <<< est Dominus? » et tenentes legem nescierunt me. » Et illud: «< Canes muti non valentes latrare. » Et3 : « Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. » Nemo itaque ab istis sacerdotibus expectet sibi dari panem sacræ doctrinæ, quia vel nesciunt docere, vel contemnunt. Considerent potius illis in locis doctos et dignos sacerdotes, bonæ vitæ et famæ : illos adeant et audiant, ab eis doceri suppliciter requirant. Sunt autem quidam prædicatores, qui sicut zizania in agro Domini a diabolo sunt seminati, qui totum mundum cum suis phylacteriis peragrant, et indoctum vulgus et peccatis oneratum verbis mendacibus beatificant, dicentes : « Pax, pax, » quum non sit pax. Unde Isaias: « Popule meus, qui te beatificant ipsi te seducunt, et viam gressuum tuorum dissipant. » Et iterum': «Erunt qui beatificant, et qui beatificantur præcipitati. » Panem nostrum, pater, da nobis hodie; pasce, Domine, pasce, tu ipse oves tuas : unctio tua doceat eas de omnibus, ut Spiritus tuus per internam aspirationem vel doctrinam infundat quam talium sacerdotum os mutum non dispensat. Panem itaque nostrum quotidianum da nobis hodie, panem scilicet corporalem et panem spiritualem: panem corporalem, ut facias terram germinare, et fructus suos temporibus suis reddere: panem spiritualem, ut inspires prælatis et doctoribus Ecclesiæ tuæ doctrinam tuam sibi traditam studeant feliciter nobis et prudenter dispensare.

Thren., cap. Iv, v. 4.

6

2

[ocr errors]

3

Osee, cap. IV, v. 9. Jerem., cap. 1, v. 8. Isaiæ cap. LVI, v. 10. — Ibid., v. 11. - Isaiæ cap. III, v. 12. — Ibid., cap. ix, v. 16.

B

Et si illi non curant panem istum nobis frangere, tu ipse nos pasce per occultam spiritus tui aspirationem, ut intus per te capiamus panem, quo foris fraudamur per illorum taciturnitatem. « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. »>

PETITIO QUINTA.

et

<< Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » Quam multis timenda, quam multis perniciosa est, fratres, ista oratio! Multis etenim plus confert detrimenti quam augmenti, plus damni quam lucri. Sunt namque quidam, qui per magnam vel longam malignitatis vel odiorum malitiam' obdurati, illos qui per aliquam injuriam facti sunt illis debitores, manibus suis lædere vel jugulare concupiscunt: nec pro timore Dei, sed precibus hominum satisfactionem recipere, vel concordiam facere volunt. De talibus scriptum est: « Uva eorum, uva fellis, et botrus amarissimus. Fel draconum vinea eorum, venenum aspidum insanabile. » Qui quum tales sint, secrete tamen ad Ecclesiam confluunt, et coram Deo et altari ejus orantes dicunt : « Pater noster, dimitte nobis debita nostra, etc. » Sed, o misera insipientia! o infelix præsumptio! iram Dei adversum se precibus provocare! Homo homini reservat iram, et a Deo quærit misericordiam? Sunt autem quidam imperfecti, quorum imperfectioni, sicut dicit beatus Augustinus, divina miseratio condescendens, concedit ut saltem tunc debitoribus suis debita dimittant, quum ipsi debitores indulgentiam ab eis sibi dari postulaverint. Sicut Dominus servo suo nequam fecisse legitur, quemadmodum scriptum est3: « Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quia rogasti me. »> Quicunque autem rogatus a debitore debitum cujuslibet injuriæ dimittere contemnit, in vanum sibi a Domino dimitti debitum peccati sui petit. Quinimo magis illud iram judicis aggravat quam alleviat. Quamvis vero imperfectis concedatur sua posse requirere, satisfactionem de sibi illata injuria recipere, et a debitoribus rogari de indulgentia : si tamen nihil horum fieri contingat, debent omnino proprii cordis iram refrenare, et tenebras odiorum a se pellere, memores illius Jacobi apostoli : « Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Et : « Qui odit fratrem suum, hoc est, omnis homicida, non habet partem in regno Dei. » Perfectorum autem est omnibus omnia corde puro, vultu ju. cundo, sine restauratione rerum, sine satisfactione injuriarum, et sine precibus, suis debitoribus indulgere: insuper et sua tribuere, et obsequia charitatis exhibere. Provideat igitur unusquisque sibi in oratione ista: «< Dimitte nobis, pater, debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, » et si pro aliqua fra

>>

Aliter militiam. Deuter., cap. xxxII, v. 32. - Matth., cap. xvIII, v. 32. - Jacob., cap. 1. Joan. I, cap. ш, v. 15.

[ocr errors]

v. 20.

« ZurückWeiter »