Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

divinæ gratiæ spectat tanquam proprium tribuitur. Homo itaque, ut dictum est, secundum animæ dignitatem ad similitudinem singularem personarum factus est, quum per potentiam et sapientiam et amorem cæteris prælatus animantibus Deo similior factus sit. Eo quippe anima humana per propriæ naturæ potentiam cæteris omnibus validior est, quod sola immortalis et defectus ignara est condita. Sola quoque capax est rationis et sapientiæ et divini amoris particeps. Quæ enim Deum recognoscere pro ratione nequeunt, nequaquam eum diligere possunt. Et hæc quidem tria tam viro quam feminæ communia sunt, unde utrique ad similitudinem Dei facti memorantur quum in sequentibus dicitur : « In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos. » Quum itaque ambo juxta prædicta similitudinem cum divinis personis habeant, vir tamen quo majorem cum eis similitudinem tenet, non solum ad similitudinem, verum etiam ad imaginem creari dicitur. Ut enim ex Patre cæteræ personæ habent esse, ita in humana creatione femina ex viro creata esse inde habuit, non vir ex femina. Per sapientiam quoque sive rationem virum feminæ præeminuisse supra docuimus, et in hoc eum sapientiorem constare, quod a serpente seduci non potuit. A quo etiam Deum magis diligi non dubitandum est, qui nequaquam eum sibi invidere, vel dolose quidquam dicere, vel in mendacium prorumpere, credere potuit, sicut mulier seducta fecit. Ex his itaque liquet virum illum primo conditum non solum similitudinem, verum etiam imaginem divinarum personarum ex ipsarum cooperatione in sua creatione accepisse, quod similior illis in istis conditus sit. Unde recte de viro dictum est «< ad imaginem nostram, » hoc est ad expressiorem similitudinem; et de femina subjunctum est tantum, « ad similitudinem. »

« Et præsit piscibus. » Non quidem hominem homini præponit Deus, sed insensibilibus tantum vel irrationabilibus creaturis, ut eas scilicet in potestatem accipiat, et eis dominetur quæ ratione carent et sensu, sicut postmodum ait ibi : << Et dominamini piscibus maris, etc. >> Potestas aut dominium in his ideo collata homini dicuntur, quod juxta ejus arbitrium hæc omnia disponerentur, et pro voluntate sua eis penitus uterentur, quandiu ipse voluntati sui conditoris subjectus esset. In quos tamen usus hæc omnia tunc haberet, non facile est de singulis disserere, si semper in paradiso persisteret, tanquam ad manum habens omnia necessaria, et sufficientem sibi de fructibus arborum vel herbis esum concessum: præsertim quum nec ad eum pertingere possent universa animantia. Ut enim de bestiis et avibus prætermittamus, quis cete grandia vel marinos pisces illuc posse pervenire, vel etiam vivere arbitretur? Quale denique dominium super hæc exercere posset quæ nunquam videret, nec etiam ubi essent sciret, nec fortassis si essent cognosceret? Quomodo insuper universæ, ut

dicitur, terræ dominari vel præesse posset in uno paradisi loco semper conclusus, cæteris omnibus mundi partibus ignoratis tanquam nondum visis? Aut quod postmodum ait : «< Crescite et multiplicamini et replete terram, » quomodo unquam eveniret, si in tantula parte mundi conclusi nondum exirent in diversas mundi regiones? Nulla itaque ratio habet totam hominum futuram multitudinem in illo uno paradisi loco semper conversaturam esse, si non peccassent, sed inde postmodum sicut et de arca per mundum dispergendos esse, nihil pœnale alicubi reperturos, quum nulla maledictione pro peccato terra percuteretur a Deo. Ideo tamen primos homines in paradiso locatos primum credimus, quo temperies illa loci, quem principio Dominus plantaverat, fructibus plurimum abundaret, nondum his ita vel cæteris per mundum propagatis. Sed nec de ligno vitæ diffitendum est, ne ante maledictionem terræ per plantationem multiplicari posset in terris. Tunc utique universæ terræ homo præesse et dominari posset, et multis usibus ei animantia cætera esse fortassis postmodum et in esum ei concessa, sicut post diluvium a Domino Noe concessum est. Possent et delectationem nonnullam homini afferre secundum sensuum diversitatem, quum ex cantu auditum mulcerent, vel ex pulchritudine formæ visum oblectarent, vel odoris suavitate olfactum reficerent, vel quibuscunque modis diversæ ipsorum naturæ diligenter cognitæ in amorem et laudem creatoris nos amplius excitarent, juxta quod ad eum Psalmista dicit1: « Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. »

Sunt fortassis quibus hujusmodi quæstiones frivolæ esse nec rationabiliter moveri videntur, quum quis videlicet quærit de aliquo nunquam eveniente, et dicit quid fieret si ita esset. Quæ namque, inquiunt, ratio est quærere si ita esset, quod nec fieri habet, sicut nec illud esse? Dicunt itaque Deum præscium futurorum hoc homini concessisse, ut per rationem dominaretur cæteris animantibus, et ea constringere posset atque opprimere, quamvis corpore validiora, ut videlicet ex concessa sibi ratione tanto eum homo amplius diligeret, quanto amplius in hac se ab eo accepisse cognosceret.

Quum dicit, «< volatilibus cœli, » hoc est avibus, non ad differentiam aliquam volatilium additum est «< cœli, » sed ad demonstrandum per quam partem mundi volare habeant; sicut etiam dictum est «< piscibus maris, » vel sidera cœli dicere solemus, non ad aliquorum determinationem, sed magis ad eorum exprimendam proprietatem ubi esse habeant. Coelum ergo hic tam aereum quam æthereum comprehendens, quidquid ab inferioribus aquis usque ad superiores interest hoc vocabulo nuncupat.

Psalm. xci, v. 5.

«< Et bestiis. » Quod superius per bestias et jumenta distinxit, hic nomine bestiarum communiter comprehendit.

«< Universæque terræ. » Nota quod quum hic concedatur homini tam bestiis quæ in terra sunt, quam ipsi terræ præesse, nequaquam tamen ita superius ei concessum est, tam piscibus maris quam ipsi mari, vel tam volatilibus cœli quam ipsi cœlo præesse. Non enim ita mare vel cœlum in nostra est potestate, sicut terra in qua manemus, et ædificia nostra constituimus, et quam ad nostras utilitates excolendo paramus.

Reptili quod movetur in terra. » Hoc est in hac mundi parte inferiori, ad differentiam fortassis cœlestium animalium, id est siderum, quæ sicut philosophis visum est, animata sunt, et reptilia potius in suo motu quam gressibilia sunt dicenda, quum pedibus careant.

<«< Hominem ad imaginem suam. » Virum videlicet prius condidit talem, ut ejus esset imago, sicut exposuimus. Recte postquam dictum est, « faciamus hominem ad imaginem nostram, » subditur hic, « creavit Deus hominem ad imaginem suam,» hoc est Dei, non alterius rei, sicut statim etiam supponitur, << ad imaginem Dei creavit illum. » Ne videlicet quum præmitteretur «< nostram, » non solum ad imaginem Dei factus intelligeretur, verum etiam ad aliquorum aliorum quibus loqui videretur, quum ait : « Faciamus hominem. » Et nota quod quum ait hic, «< ad imaginem Dei creavit illum; » et postmodum addit, « masculum et feminam creavit eos,» nec reperit ad imaginem Dei, quum dicit pluraliter « eos,» sicut fecit quum dixit « illum, » patenter innuit de solo viro recipiendum esse quod ad imaginem Dei creatus sit. Potest etiam videri quod adjunctum est, « ad imaginem Dei creavit illum, » aliter debere intelligi, quam quod dictum est, «< ad imaginem suam. » Filius quippe Dei imago dicitur, qui ex solo Patre est, quum Spiritus sanctus a Patre et Filio esse dicatur. Vir itaque ad imaginem Dei creatus est, quia in hoc præcipuam habet cum filio Dei similitudinem, quod sicut ille ex solo est Patre tanquam genitus, ita iste ex solo Deo habet esse tanquam creatus, non de aliquo animali assumptus, sicut mulier de viro sumpta est et de costa ejus formata.

<< Masculum et feminam. » Hoc est tales qui ad propagationem humani generis sufficerent. De qua propagatione postmodum ait : «< Crescite et multiplicamini. » Quum dicit eos masculino genere pro viro simul et femina, pro dignitate virilis sexus factum est: quod in tantum etiam usque hodie servamus, ut uno viro multis feminis aggregato, quum de ipsis loquimur, plurale aliquod adjectivum de ipsis simul proferentes, masculino genere contenti sumus, veluti si de ipsis dicamus quia sunt boni vel albi.

« Benedixitque. » Hoc est, de meliori statu ipsorum immortali et incorrupti

bili futuræ vitæ jam tunc disponebat. Hoc autem propheta dixit præveniens futurum eorum lapsum, ne quis forte quum postmodum audiret eos expelli de paradiso terrestri, desperaret de cœlesti.

<«< Crescite et multiplicamini. » Sicut superius animantibus aquaticis dixisse memoratur, «< crescite et multiplicamini et replete aquas maris; » ita hic hominibus creatis dicere narratur, «< crescite et multiplicamini et replete terram; » ut hæc quoque locutio sicut illa non prolatio sermonis, sed dispositio divinæ operationis subintelligatur, præsertim quum nondum linguæ alicujus institutio facta esset, nondum impositis ab Adam nominibus, sicut postmodum fecisse refertur: unde ista quoque Dei locutio sicut et supradictæ non tam de prolatione verborum accipienda videtur, quam ex dispositione divina; quum videlicet ita de ipsis facere Deus apud se ordinaret, ut crescerent et multiplicarentur, id est crementum multiplicationis acciperent commixtione masculi et feminæ, quos jam supra distinxit tanquam ad hoc masculum et feminam creatos. Ex quo patenter insinuat, quantum a creatione Dei et institutione naturæ illa Sodomitarum abominabilis commixtio recedat, qua seipsos tantum polluunt, nullum de prole fructum reportantes. Damnantur et ex hoc loco præcipue damnatores nuptiarum, quum primis hominibus creatis, ex auctoritate dominica conjugium statim sancitum sit.

« Animantibus quæ moventur super terram. »> Quod adjungit « quæ moventur super terram,» potest videri additum esse ad exclusionem tam cœlestium animalium, juxta illam scilicet opinionem philosophorum, qua sidera deos appellant, id est animalia rationalia, immortalia, impassibilia, quam aereorum, id est dæmonum. « Ecce dedi. » Ac si diceret, in præsenti tempore sive loco, quia et post diluvium carnium quoque esum homini Dominus indulsit. Sed quum nonnullas modo bestias vel aves videamus, quibus carnium esus necessarius sit, quomodo his quoque sicut homini solummodo herbæ et arbores nunc in esum conceduntur, tanquam hæc illis primum sufficerent, et nisi post peccatum hominis carnibus indigerent, ut pœna videlicet hominis ex peccato proveniens in ea quoque redundaret, quibus homo præesse et dominari habuit, ut alia scilicet animantia aliis in rapinam et esum traderentur. Et fortassis nulla sunt animantia de his quæ hodie inter nos carnium indigerent alimento, quibus in aliquibus mundi partibus sufficiens esus reperiri non possit in herbis vel arboribus. Et attende quantum sibi in omnibus hominem velit obedire, quum nec eum comedere ut vivat nisi per obedientiam velit, nec sine permissione sua quidquam in quibuscunque necessariis attingere, nec ad sustentationem etiam vitæ. Ex quo patenter innuit totam hominis vitam nonnisi in obedientia Dei consistere, et ad hoc eum solummodo debere vivere.

Vobis et cunctis animantibus terræ. » Alia quidem vobis, alia illis, vel aliqua pariter vobis et illis. Non enim omnia pabula vel homini vel illis convenire videntur, quamvis ante peccatum nullum escæ genus homini nocivum esset vel fortassis incongruum; sed si hominibus omnia convenire ponamus, nequaquam credibile est, ut hoc de animantibus annuamus, ut eis quoque tam lignum vitæ quam cætera omnia sint concessa, nisi forte quis velit ea quoque sicut homines inde contra mortem et senium habere remedium : quibus etiam lignum scientiæ boni et mali nunquam legimus esse prohibitum, sicut postmodum hominibus dicitur interdictum. Non enim apparet quomodo de omnibus lignis hæc concessio facta sit hominibus et cæteris animantibus, si arbor illa vetita nunquam fuerit hominibus vel illis concessa. Et nota quod illæ quoque arbores, quæ infructuosæ dicuntur, aliquod alimentum in foliis saltem vel floribus seu cortice nonnullis animantibus ministrare possunt. Et attende quod quum de cibo etiam hominis sicut de cibo animalium providet, et omnibus pariter terrena concedit alimenta, patenter insinuat mortales quoque homines creatos fuisse, et eos in corporibus animalibus non spiritalibus factos esse, et ne morte dissolverentur, tunc quoque homini sicut nunc cibum necessarium esse. Unde nec iste animæ vel vitæ status, in quo videlicet homo conditus fuerat, laudem habere meruit, comparatione scilicet spiritalis illius vitæ ad quam transferendus erat. Non enim de homine quoque creato sicut de cæteris animantibus dictum est, quia vidit Deus quod esset bonum, quia commendari non debuit in homine vita illa ad quam obtinendam nequaquam creatus erat, sed de illa transiturus ad longe meliorem. Communiter vero cum cæteris laudari potuit, quia comparatione aliorum hic etiam mortalis status hominis tanquam excellens et optimus commendandus fuit, quum tamen ad hoc quod futurus erat nequaquam in tantum dignus laude censebatur, ut per se optimus, id est valde bonus, diceretur. « Et factum est ita. » Hoc non ad creationem hominis tantum, vel operationem sextæ diei, sed ad totam præcedentium operum summam referendum videtur. Quæ universa statim comprehendit, quum in eorum laudem prorumpens ait, «< cuncta quæ fecerat, » tam de creatione scilicet cœli et terræ, quam de luce operum superaddita et in creatione hominis consummata. Ad quem quidem tanquam finem, hoc est finalem cæterorum causam, omnia spectabant, quum propter hominem creata sint sive disposita. Homo vero non propter illa, sed propter Deum solum glorificandum. Quum ergo illa usque ad hominem per suas utilitates pervenerint, cursum suum quasi in meta quadam et stadii termino sibi præfixo consummabunt. Homo vero usque ad Deum pervenire habet, et in ejus visione tanquam in sabbato vero quiescere.

Et nota quod non ait, videns quod essent cuncta valde bona, sicut superius

« ZurückWeiter »