Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

labantur in suis. Pictavi, Vuascones et Hiberi : Normania, Flandria, Theutonicus et Suevius tuum calere ingenium, laudare et prædicare assidue studebat. Prætereo cunctos Parisiorum civitatem habitantes, et intra Galliarum proximas et remotissimas partes qui sic a te doceri sitiebant, ac si nihil disciplinæ non apud te inveniri potuisset. Ingenii claritate, et suavitate eloquii, et linguæ absolutioris facilitate, necnon et scientiæ subtilitate permoti, quasi ad limpidissimum philosophiæ fontem iter accelerabant. Nam illud, quod sic te, ut aiunt, præcipitem dedit, singularum scilicet feminarum amorem, et laqueos libidinis earum, quibus suos capiunt scortatores, melius mihi videor præterire, quam aliquid dicere quod ordini nostro, et regulæ nostræ religionis non concordet: quandoquidem sermo de talibus sæpe magis soleat nocere bonis, quam prodesse. Hac fortassis in te bonorum congregatione in te et super te elatus (quamvis sapiens, si hujus nominis significationem in se non exstinguat, his animi bonis minime moveatur) in superbiam, initium et pestem omnium malorum, et inanissime efferbueras, et te jactantiæ vento ostentandi, omnes fere alios, etiam sanctos, qui ante te sapientiæ operam dederant, ut aiunt qui te frequentius audiebant, inferiores te existimabas'. At omnipotens Dei dignatio et benignitas, qui superbiæ ventum facit evanescere, et humilitatis gratiam multiplicat; qui neminem morbo ægrotantem superbiæ, aliisque animi ægritudinibus laborantem non justo judicio despicit; tuæ mentis inflationem, et oculorum extollentiam hoc adversitatis genere tui miserando perdomuit: quatenus et in te superbe non saperes, et alios quosque bonos vituperando negligere desisteres; castimoniæque sanctitate, et continentiæ laudabili devotione de reliquo polleres. Hæc corporis particula, quam omnipotentis Dei judicio, et beneficio perdidisti, quantum tibi nocuerat, ac nocere, quandiu permansit, non desistebat, melius tuarum diminutio rerum, quam mea possit monstrare oratio, docet. Quidquid vere scientiæ tuæ venditione perorando præter quotidianum victum et usum necessarium, sicut relatione didici, acquirere poteras, in voraginem fornicariæ consumptionis demergere non cessabas. Avara meretricum rapacitas cuncta tibi rapuerat. Nulla audierunt sæcula meretricem velle alteri misereri, vel pepercisse rebus appetitorum, quas quoquo modo auferre potuerunt. Videtur hoc probare tua profunda paupertas, qui nihil, ut dicitur, præter pannos ex tanto quæstu habebas, quum his primum casibus subjacuisti fortunæ. Damnum quidem in hoc tempore tui corporis pertulisti, et secundum sæculi vanitatem, te forsitan reputas, aut reputari æstimas viliorem: omnium infelicem æstimationem, et penitus a vera ratione destitutam reputationem. Si verius quod justum et bonum est perscrutari, tecum et solus studiosa frequentique meditatione velles, postposita vanitate, invenires quantum tibi afferat utilitatis particularum ista mutilatio. Primum quidem,

Vide Hist. calamit, p. 9 et sq. hujus voluminis.

quod plurimas evasisti passiones, quibus frequenter quatiuntur, qui tale aliquid minime perdiderunt : et quibus nequaquam tenentur obnoxii, ut physici affirmant, qui hujus partis corporis privatione ab omni felicitate se cecidisse stolidissime putant. Deinde autem quod ardore libidinis et luxuriæ facibus, quo malo aliquando tanguntur etiam sancti, nullam ex hoc jam nisi sola cogitatione patieris vexationem : sed extincta feralis flamma incendii, ad te redeas necesse est, mentemque, quæ per multa et dulcia luxuriæ insania vagabatur, in solidum recolligas. Jam poteris liber, nulla retractante libidine, omnium vias cognoscere rationum, et causas, quas aut parum, aut nihil percipiunt, qui per diversa libidinis incitamenta raptantur. Adde quod pecunia tua, si quam tibi habere licuerit (non enim est monachorum sine licentia proprium quid habere), vexatione distrahentium non erit obnoxia. Amodo incipies possidere quod multis paulo ante distrahebatur eviscerationibus. Hoc quoque magni existimare debes, quod nulli suspectus, ab omni hospite hospes tutissime recipiaris. Maritus uxoris violationem ex te, vel lectuli concussionem minime formidabit. Decentissime ornatarum turmas matronarum inviolabiliter pertransibis. Virginum choros flore juventutis splendentium, quæ etiam senes jam calore carnis destitutos suis motibus in fervorem libidinis inflammare consueverunt, non timens earum incessus et laqueos, securus et sine peccato miraberis. Sodomitarum secretos recessus, quos detestatur super omnes turpissimos divinæ justitiæ veritas, et eorum turpia et maligna consortia, quæ quidem semper odisti, de cætero te sine intermissione vitare verum est. Et omnino post hos hujus fragilissimæ fragilitatis fluxus, quod magnum Dej gratiæ munus in hoc ordine æstimo, nocturnas somniorum illusiones te minime sentire ita certum est, sicut certum est, quoniam voluntatem, si forte aderit, nullus sequetur effectus. Blanditiæ1 uxoris, corporumque contactus, sine quo uxor haberi non potest, ac liberorum cura singularis, quominus Deo placeas minime retardabunt. Quam magnum æstimas bonum, peccandi periculis te subtrahi, et in non peccandi securitate constitui? Leoninam itaque meretricum ferociam, quam primum ad se introeuntibus ostendunt, serpentinæ deceptionis astutiam, captivæ earum luxuriæ incontinentiam poteris vitare superbus. Quod loquor melius de reliquo rerum experientia es cogniturus, quam verbis valeam explicare. Origenes ille, cujus alta sapientia ubique prædicatur et colitur, præter hoc quod quædam errata minime correxerit, referens tamen culpam in Ambrosium discipulum, ut dicit beatus Hieronymus, qui clanculum edita, ante tempus in lucem protulerit, ille, inquam, Origenes' devitans omnem libidinis suspicionem, hac parte corporis se sponte privavit. Joannes et Paulus, Protus et Hyacinthus, aliique plures gloriosi martyres, gloria et honore in supercœlestibus in præsentia Dei coronati, in hac temporis brevitate gaudent genitalibus

[blocks in formation]

caruisse. Et beati sunt, qui propter regnum cœlorum se castraverunt. Poteram fortasse plurima talium exempla ponere, sed quæ dicta sunt sufficiant. Ergo, frater, ne doleas, nec contristeris, nec perturbatione hujus incommodi quatiaris, præsertim quum hoc tam plures, ut dictum est, utilitatis afferat fructus; et quod hoc modo factum est, semper et irreparabile permaneat et evulsum. Sit hoc tibi solamen assidue quod redintegrari natura non patitur, levius potest tolerari.

[blocks in formation]

quoniam tempore hujus diminutionis vel thorum violando aliorum, vel in aliquo fornicationis veneno minime deprehensus es. Membra quieti dederas et sopori, nullique malum inferre parabas, quum ecce manus impietatis et ferramentum exitiale sanguinem tuum innoxium gratis fundere non dubitaverunt. Plangit ergo hoc tuum vulnus et damnum venerabilis episcopi benignitas, qui, quantum licuit, vacare justitiæ studuit. Plangit liberalium canonicorum ac nobilium clericorum multitudo. Plangunt cives, civitatis hoc dedecus reputantes, et dolentes suam urbem tui sanguinis effusione violari. Quid singularum feminarum referam planctum, quæ sic, hoc audito, lacrymis, more femineo, ora rigarunt, propter te militem suum, quem amiserant, ac si singulæ virum suum aut amicum sorte belli reperissent exstinctum? Tantus ergo omnium luctus exstitit, ut melius mihi videaris te debere velle periisse quam servasse quod periit. Felix se nescit amari. Pene tota civitas in tuq dolore contabuit. Habes arram veræ dilectionis in te, quam si prius agnovisses, nullas, meo judicio, divitias illi comparabiles æstimares. Sed forsitan illo sermone prophetico mihi respondere contendes: «< Renuit consolari anima2. >> Non possum non dolere tam probroso tactus incommodo: quoniam hoc hominum genus suam solet ætatem adducere. Nudantur genæ post modicum ornamento pilorum, et gloria cutis in facie in rugam contrahitur, pallor inconveniens confundit vultum, et qui me aliquando noverunt, ex quo faciem meam viderint, statim esse mutilum hac corporis parte sunt cognituri. Exigam ergo mei vindictam dedecoris, et totum meæ pondus injuriæ romanis auribus intimare studebo, et tam episcopum quam canonicos, quoniam primum judicium de illo qui in me malus exstitit, mutare machinati sunt, quantum potero perturbabo, ac tum demum intelligent, quam sit contrarium honestati a rigore justitiæ deviasse.» O miserum valde consilium, et omni destitutum utilitate! Nunquid non audisti aliquando de Romanorum avaritia et impuritate? Quis unquam suis potuit opibus meretricum voraginem satiare? Quis potuit sacculis cupiditatis earum sufficere crumenis? Quantum ergo ratione colligo, nec tibi, nec Ecclesiæ tuæ, hoc etiam cogitare, salubre consilium esse dignoscitur. Et plurimum monasterio tuo, cui addictus

[blocks in formation]

ut,

es, debes studere, prodesse potius quam obesse. Quamplurimum te obesse, si hoc agere intenderis, nulli, qui sapiat, erit in incerto. Substantia tuæ rei ad visitationem romani pontificis, quum aut modica sit, aut nulla, minime sufficit. Quid palatinis morsibus objectabis? Parentum vel amicorum tuorum (omnes enim oderunt te propter te) rei familiaris subventio, vel aliorum, in nullo ministrabit tibi. Restat ergo, si Romam expetieris, monasterii tui opibus, quæ res ei grande damnum exstiterit, necesse est iter arripias. Quod si defecerit, et iter tamen impleveris, incassum te sudasse nulli dubitare fas est. Quotquot enim nostris temporibus ad illam sedem sine pondere pecuniæ accesserunt, perdita causa, confusi et reprobi abscesserunt. Si protervus exstiteris, et causam tuam inter eos exponere volueris, de te quidem commovebis risum : justitiam vero consequeris nullam. Perdes itaque tanti laboris fructum et operam, et Ecclesiæ parisiensis pontificem et canonicos monasterio tuo et fratribus reddes acerbissimos et infestissimos inimicos. Frustra autem niti, ut dicit historicus, et nil nisi odium acquirere, extrema dementiæ est. Si de vindicta quereris, quam multum sitit anima tua et desiderat, noli continuo morderi dolore et tabescere : quia jam in maxima parte visa est adimpleri. Nam quidam illorum, qui tibi nocuerunt, oculorum privatione et genitalium abscisione mutilati sunt. Ille autem qui per se factum abnegat, jam ab omni possessione sua bonorum suorum comportatione exturbatus est. Noli ergo canonicos vel episcopum tui sanguinis effusores vel perditores vocare, qui propter te et propter se, quantum potuerunt, justitia intenderunt, sed audi consilium bonum et veri amici consolationem. Monachus es et sanctæ religionis habitum, non invitus, sed sponte sumpsisti. Non igitur amplius tibi vindictam exigere licet, si in veritate vis tenere et amare quod in hujus nominis significatione monstratur contineri. Si vero odio habueris etiam inimicum qui hoc opus fecit, nec odire desinis; afferat aliud qui velit, ego confidenter assero, vestem quidem Christi portare potes, sed ad nullam tibi utilitatem proveniet. «< Sequimini, >> inquit Apostolus, « pacem cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum. » « Mihi vindicta,» inquit Dominus, « et ego retribuam3. » Si vis esse perfectus, incipe Christum perfecte diligere, et usque ad inimicum diligendum pertinges. Dimitte minas et verba ampullosa incassum effundere. Neque enim potes implere quod cupis. Injuria injuste irrogata, non cui irrogatur, sed ei qui irrogat, infamia est. Noli de cætero de amissa dolere felicitate, quam semper adversitatis incommoda prosequuntur. Si ergo in sancto proposito permanseris usque in finem nec defeceris; Christus omnia quæ perdidisti, multipliciter et mirabiliter reformabit in glorificatione corporum in futuro beatorum; ac tum demum regula dialecticorum falsa apparebit, dicentium in habitum nunquam posse redire privationem. Vale in Domino.

[blocks in formation]

II.

ELEGIA,

QUA HILARIUS PETRI ABÆLARDI DISCIPULUS

PLANGIT RECESSUM PRÆCEPTORIS SUI EX PARACLETO.

[Legitur pag. 243-244 edit. Amb. Exstant Hilarii Versus et Ludi, quos nuper publici juris fecit Champollion-Figeac (Lutetiæ Parisiorum, 1838). Cf. Histoire littéraire de France, XII, 251 et sq.]

Lingua servi, lingua perfidiæ,
Rixæ motus, semen discordiæ,
Quam sit prava sentimus hodie,
Subjacendo gravi sententiæ.

Tort avers nos' li mestre.
Lingua servi, nostrum dissidium,
In nos Petri commovit odium,
Quæ meretur ultorem gladium
Quia nostrum exstinxit studium.

Tort avers nos li mestre.

Detestandus est ille rusticus,
Per quem cessit a schola clericus;
Gravis dolor quod quidam publicus
Id effecit ut cesset logicus.

Tort avers nos li mestre.

Est dolendum quod lingua servuli
Magni nobis causa periculi
Susurravit in aurem creduli
Per quod ejus cessant discipuli.
Tort avers nos li mestre.

O quam durum magistrum sentio,
Si pro sui bubulci nuntio,
Qui vilis est et sine pretio,
Sua nobis negetur lectio.

Tort avers nos li mestre.

Aliter vos.

Heu quam crudelis iste nuntius
Dicens « Fratres, exite citius,
Habitetur vobis Quinciacus :
Alioquin, non leget monachus. »
Tort avers nos li mestre.

Quid, Hilari, quid ergo dubitas?}
Cur non abis, et villam habitas?
Sed te tenet diei brevitas,
Iter longum, et tua gravitas.
Tort avers nos li mestre.
Ex diverso multi convenimus,
Quo logices fons erat plurimus,
Sed discedat summus et minimus:
Nam negatur quod hic quæsivimus.
Tort avers nos li mestre.

Nos in unum passim et publice
Traxit aura torrentis logicæ :
Desolatos, magister, respice,
Spemque nostram, quæ languet, refice.
Tort avers nos li mestre.

Per impostum, per deceptorium
Si negare vis adjutorium,
Hujus loci non oratorium
Nomen erit, sed ploratorium.
Tort avers nos li mestre.

« ZurückWeiter »