Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Posteà, pariter sedendo cum mitra, dat infanti, vel Patrino, candelam accensam, dicens :

A

CCIPE lampadem ardentem, et irreprehensibilis custodi Baptismum tuum; serva Dei mandata, ut cùm Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei, unà cum omnibus Sanctis, in aula cœlesti, habeasque vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. . Amen.

Postremò dicit, etiam sedendo cum mitra : N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. . Amen. Ac demum, sedens adhuc cum mitra, moneat susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum baptizato, baptizatique patre, et matre; et de obligatione, quam habent, ubi opus fuerit, opportunè docendi baptizatum tamquam filium spiritualem, fidei rudimenta : unde ad hujusmodi munus, qui ea ignorant, non admittantur.

Si verò fuerint plures baptizandi, masculi, seu fœminæ, in Catechismo masculi statuantur ad dexteram, fœminæ verò ad sinistram; et omnia pariter dicantur, ut suprà in proprio genere, et in numero plurali. Quòd si fuerint masculi, et fœminæ simul baptizandi, omnia dicantur in numero plurali, sed in genere masculino, etiam si sint plures fœminæ, quàm masculi.

Quædam verò non in numero plurali pro omnibus, sed in numero singulari pro singulis dici oportet; in genere tamen masculino pro masculis, et in genere fœminino pro fœminis, ut notatur in Rituali Romano in rubrica post baptismum parvulorum; sed nos pro majori commoditate adnotavimus in propriis locis in rubricis marginalibus; ita ut, quando dicitur in rubrica marginali: Singulariter singulis, intellige quòd illa verba, vel actiones usque ad aliam rubricam marginalem

dici, vel fieri debent singulariter singulis, et primùm masculis, deindè fœminis, mutato solùm genere, ut dictum est suprà. Quando verò in rubrica marginali dicitur : In plurali pro omnibus, intellige quòd illa verba usque ad aliam rubricam dici debent semel, sed pro omnibus in plurali, mutato solùm genere, si omnes sint fœminæ.

Pontifex demùm, completo baptismate, sedens adhuc cum mitra, lavat manus more solito ; et inde eodem comitatu, eodemque modo, quo baptizaturus accessit, eò, undè venerat, revertitur.

PONTIFICALIS RITUS

P

PRO ADULTORUM BAPTISMO.

ONTIFEX, adultos sacri Baptismatis unda mergere seu perfundere volens, priùs diligenter inquirat,

An adulti baptizandi in Christiana Fide, ac sanctis moribus sint instructi, et an scientes, et volentes ad Baptismum accedant.

Ne quis, jam baptizatus, imperitia, vel errore, aut ad quæstum, vel ob aliam causam, fraude, dolove, iterùm baptizari velit.

In Sabbato Sancto Paschatis, vel Pentecostes, hujusmodi Baptismum solemniter ministrari curet: ni Catechumeni, ritè instructi, Baptismum suum in longum tempus differri ægrè ferant.

Cùm igitur hujusmodi Baptismus ministrandus erit, disponantur suis locis sequentia :

In Secretario. Altare cum Cruce, et candelabris cum cereis: baculus Pastoralis à latere Epistolæ.

Super altare autem. Mitra simplex, pectorale, pluviale, et stola coloris violacei, Crux pectoralis, cingulus albi coloris, alba, amictus, et si Pontifex erit Regularis, superpelliceum : omnia velo serico violaceo coöperta.

Item faldistorium cum veste, et pulvinis violaceis super tapeto, ante idem altare.

Insuper sedes Pontificalis cum pulvino violaceo, et tapeto, si Pontifex erit in propria Ecclesia.

In Abaco ejusdem Secretarii. Bacile, et boccale cum aqua. Mappæ pro gremio, et manibus. Candelabra duo cum cereis. Clava Cardinalitia, si Pontifex erit S. R. E. Cardinalis; liber Pontificalis, et bugia.

In Presbyterio, et Choro. Altare cum pallio violaceo, Cruce, et candelabris cum cereis. Faldistorium cum veste, et pulvinis violaceis super tapeto. Sedes Pontificalis, tecta violaceis, si Pontifex, ut suprà, erit in propria Ecclesia.

Ad valvas Ecclesiæ, et ad ostium cancellorum Baptisterii. Faldistorium coöpertum veste violacea, super strato.

In Baptisterio. Fons latè patens pro immersione Catechumeni. Faldistorium cum veste alba, et tria scabella circa illud super tapeto, intra cancellos ante ostium Fontis.

In Abaco ejusdem Baptisterii. Pelvicula cum sale. Vascula duo, cum bombacio madido Sanctis Oleis, alterum Chrismatis, alterum Catechumenorum. Bombacium siccum pro abstersione locorum inunctorum. Paramenta albi coloris, videlicet, mitra auriphrygiata, pluviale, et stola, coöperta velo serico albo. Chrismalia, seu candidi linteoli, et vestes candidæ pro numero Neophytorum. Item et cerei eisdem tradendi. Vasa, cum mica panis

ad lavandas manus. Mappæ ad eas tergendas, et pro gremio.

Pontifex igitur, paratis omnibus, de manè in Secretario lavat priùs manus, deindè super rochetum, sive superpelliceum, si sit Regularis, accipit amictum, albam, cingulum, Crucem pectoralem, stolam, ac pluviale violacei coloris, pectorale, et

mitram.

Postmodum, cum toto Clero suæ Ecclesiæ ordine processionali accedit ante altare majus, vel ejusdem Secretarii, ubi genuflexus super faldistorio, depositâ mitrà, genuflectentibus pariter omnibus, pias mente ad Deum preces effundat, ut tantum Sacramentum dignè valeat ministrare. Deindè, ad implorandum divinum auxilium surgens, se signat, et dicit :

EUS in adjutorium meum intende.

DEUS

. Domine ad adjuvandum me festina. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. R. Sicut erat in principio, et nunc et semper, in sæcula sæculorum. Amen.

et

Posteà stans ibidem, incipiat, prosequentibus Clericis, Antiphonam :

Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, dicit Dominus.

Psalmus 8.

OMINE, Dominus noster :

* quàm admirabile est nomen tuum in universa terra! Incœpto Psalmo, Pontifex, acceptâ mitrâ, sedebit vel in sede, si fuerit in propria Ecclesia vel in faldistorio in plano Epistola.

*

Quoniam elevata est magnificentia tua : super cœlos.

[ocr errors]

Ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum, et ultorem.

:

Quoniam videbo cœlos tuos, opera digitorum, tuorum * lunam, et stellas, quæ tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulo minùs ab Angelis, gloria et honore coronasti eum : * et constituisti eum super opera manuum tuarum.

*

Omnia subjecisti sub pedibus ejus : oves, et boves universas insuper et pecora campi.

Volucres cœli, et pisces maris: * qui perambulant semitas maris.

Domine, Dominus noster: * quàm admirabile est nomen tuum in universa terra!

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Psalmus 28.

FFERTE Domino filii Dei : * afferte Domino filios arietum.

Afferte Domino gloriam, et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus : * adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: * Dominus super aquas multas.

Vox Domini in virtute: *vox Domini in magnificentia.

Vox Domini confringentis cedros : * et confringet Dominus cedros Libani.

Et comminuet eas tamquam vitulum Libani : * et dilectus quemadmodum filius unicornium.

*

Vox Domini intercidentis flammam ignis: vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades,

« ZurückWeiter »