Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

muscia . Textum meum argenteum lego Domui de Schyreburn, et rogo quatenus, quotienscunque ad ornatum altaris deferatur, et mariolæ meæ similiter ibidem remanentes, singuli Fratrum et Sororum singulis diebus dicant pro animâ meâ orationem Dominicam cum Salutacione Beatæ Virginis ; et hoc scribatur in Martilogio . Et, pro Jhesu Christo, non tradatur oblivioni . Duo gradalia nova de usu Sarum, duo antiphonaria. nova cum Psalteriis Capitular' et Ympnar' et tercium cum collectar' ympnar' et sine psalteriis, Martilogium et Legenda, quæ vocatur Sanctorum, et unum Consuetudinarium Sarum, remaneant ibi imperpetuum, de dono meo . Crucem de Cris. tallo lego Ecclesiæ Beatæ Mariæ Totton . Terciam (upam de serico Ecclesiæ Beatæ Mariæ Karlioli . Capellæ Sancti Edmundi de Gatesheved tunicam et dealmaticam de Cendalle viridi; et auriculare de serico ad Textum subportandum . Item ffrontale de serico radiato Domui de Schyreburn et unanı tualliam nigram ad patenam . Item Domino Eboracersi annulum meum cum rubeto majori . Item Domino Durelmensi annulum cum saphyr majori . Item Domino Sarum chipum argenti cum pede deaurato qui vocatur Chanteplure . Item anuli capiantur de melioribus existentibus Eboraci et dentur Dominis Norwycensi et Karleolensi Episcopis . Item Domino Aldemaro Wyntoniensi Clerico pelves meas argenti cum Palefrido meo meliori . Item Decano Eboracensi et singulis Canonicis residenciam facientibus unum annulum auri cum saphir' ponderis circa x vel xij denariorum . Item Domino Roberto Vicario de Aacland unum annulum auri et unam tualliam albam ad patenam . Item crucem deauratam cum reliquiis et vas cristallinum ad reliquias Dominæ Agneti Abbatissæ Beatæ Mariæ Wynton' et Ecclesiæ loci illius Item lego calicem meum argenteum ubi corpus meum requiescet · Item cervicalia mea de opere Fratribus Minoribus et Predicatoribus ad Textum supportandum. Item pannos meos de serico Ecclesiis meis ubi fuerit necesse, et in quibus defectus fuerit . Item bursas de serico, laqueos et alia minuta Jocalia apud Schyreburn et Eboraci inventa volo quod Executores mei distribuant inter Clericos quondam Domini mei Nicholai Episcopi, et Domini Dunelmensis qui pro tempore fuerit . Item casulam de viridi lego Ecclesiæ de Merton . Item lego Fratribus et Sororibus de Schyreburne duas marcas ad pitanciam et singulis Capellanis ibidem dimidiam marcam . Item Alano Clerico centum solidos et chiphum argenti cum cruce in fundo . Item Willielmo de Neubotel clerico xx solidos . Item Johanni Clavigero xl solidos Roberto Tilly dimidiam marcam . Filio Willielmi Sley clerico dimidiam · Item Bertramm Janitori et Ricardo filio suo quadraginta solidos, solutis prius

[ocr errors]

.

Executoribus meis septem libris in quibus idem Willielmus mihi tenebatur · Arma mea apud Scyrburne existencia dividantur inter Fratres Miliciæ Templi et Hospitalarios, ita quod Hospitalarii habeant ad valenciam quatuor marcarum . Item Monialibus Beatæ Mariæ Wynton' duas marcas ad pitanciam . Inclusæ Sanctæ Fidis unam marcam . Inclusæ Sancti Jacobi ijo. Inclusæ Sanctæ Katerinæ ij". Tribus aliis Inclusis Wynton' singulis vjų. Capellanis de Kalend' dimidiam marcam . Capellanis de ffraria dimidiam marcam . Fratribus Minoribus Wynton' dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam. Fratribus Minoribus Suthamt dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus de Wylton dimidiam marcam . Fratribus Minoribus Sarum dimidiam marcam Fratribus Minoribus Norwic dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam . Fratribus Minoribus Karliol' dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam Fratribus Predicatoribus de Novo Castro dimidiam marcam Fratribus Minoribus ibidem dimidiam marcam . Fratribus Minoribus de Herterpol dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam . Singulis Vicariis de Ecclesiâ Beati Petri Eboraci xija. Item domino Rogero Rectori Ecclesiæ de Aldwardstok Compilationes Morales Archiepiscopi Stephani super Ysayam et Duodecim Prophetas . Item Lucæ de Peyron Clerico unum annulum aureum. Magistro Rogero de Briddeport decem libras et Librum meum de Phisicâ . Johanni de Fonte decem libras, de quibus tenetur in decem marcis ei mutuatis, per cartam suam . Gervasio ij marcas & dimidiam . Filiæ Aliciæ sororis suæ quinque marcas per manum Agathæ Sororis meæ Item Agathæ sorori meæ magnam zonam de nigro serico ad aurato cum apparatu argenti de auro . Et eidem sexaginta et decem marcas ad filias Ysabellæ, sororis meæ quondam, maritandum ; de quibus volo quod Belota habeat quatuor marcas, et omnes domos meas in villâ Totton' si vixerit, et heredes de corpore suo habuerit ; alioquin dividantur inter alias filias predictæ sororis meæ Item Waltero le Boen aliam zonam de serico ad aurum, cum apparatu argenti deaurati, et cyphum argenteum planum cum cruce in fundo . Et protestor coram Deo quod non teneor ei in unico denario . Item ad emendationem Pontis de Totton' dimidiam marcam . Item ad ap... ecclesiæ Sanctæ Crucis extra Wynton' viginti solidos . Item Petro Garcioni quadraginta solidos . Item Rogero Burell unam marcam . Radulpho de Esinden et uxori suæ cenium solidos Alii garciones mei respiciantur in aliquo, secundum merita, prout Executores mei videbunt expedire . Item Agathæ sorori meæ magnum firmaculum meum de auro ; et Ysabellæ filiæ

.

quondam sororis meæ, tertiam zonam de serico, cum apparatu argenti deaurati . Item capellanis meis de Tydelfueshyde, Coleshulle, Felmingeham et Vicariis meis Eboraci singulis unam de robis meis . Item Inclus' de Coleshull xija. Item Willielmo Crespino Capellano, ad unum annuale faciendum pro animâ meâ, quatuor marcas Item Fratribus Minoribus Oxon' decem solidos. Fratribus Predicatoribus ibidem decem solidos. Fratribus Minoribus de Lond' dimidiam marcam . Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam. Fratribus Minoribus de Redingges vs. Fratribus Minoribus Exon' dimidiam marcam Fratribus Predicatoribus ibidem dimidiam marcam Item ad operacionem Beatæ Mariæ Sarum viginti solidos . Ecclesiæ Beatæ Mariæ Monialium Wynton' vestimentum meum benddatum [ita] cum ymaginibus in paruris de samito rubeo, et aliud vestimentum meum ad aniu' [? anniversarium] Ecclesiæ Beati Benedicti de Hulme Norwyc' Dioces'. Johanni clerico consanguineo meo quadraginta solidos, et Portehors meum majus, et unum Gradale de usu Sarum . Item lego pauperibus parentibus meis et cognatis de Tottenes, Derthemuth, et parochiâ de Wreixham, viginti libras, distribuendas inter ea per manum Agathæ sororis meæ vel sui assignati . Item centum solidos filiabus Benedicti de Exonia avunculi mei ad se maritandum per manum ejusdem sororis meæ Item Henrico dicto filio Fratris mei, si velit monachari in Ordine Cysterciensi, detur ei vestura ad valenciam xx solidorum: alioquin, nichil habeat. Item Agatha soror mea habeat cornu meum magnum ad bibendum cum apparatu argenti; et remaneat heredibus nostris successivè inperpetuum . Item Bartholomeo Drapar Wynton' unum annulum et viginti solidos ad robam . Domino Johanni Gylet cyphum de cristallo cum pede argenti . Item Ysabellæ nepti meæ cyphum de nuce Indye cum pede et apparatu argenti . Item domino Osberto de Briddeport xij coclearia argenti . Et alia coclearia mea argenti dentur Capellanis, Clericis, Armigeris, Servientibus specialibus et domesticis meis, per manus Executorum meorum Item domino Johanni Capellano meo centum solidos et parvum Portehors et unum cyphum argenti . Item de cypho meo argenteo fiat Calix et detur Ecclesiæ Beatæ Mariæ Totten' ad missam Beatæ Mariæ Virginis imperpetuum celebrandam . Item utensilia mea in singulis domibus meis existencia, volo quod Fratres Minores propinquiores in vicinio habeant, si indiguerint : alioquin, vendantur in singulis locis, et denarii dentur pauperibus parochianis in singulo locorum pro animâ meâ . Item magistro Johanni de Wytech' lego sex scutellas argenti et xij salsaria argenti · Item lego quinque de scutellis veteribus, quæ sunt apud Eboracum, cum totidem salsariis argenti,

.

ad faciendum sex Calices, ad dandum Ecclesiis meis, si fuerit necesse, rel aliis Ecclesiis pauperibus ubi fuerit necesse : Item reliqua vasa mea argenti, Jocalia non legata, equi, boves et vaccæ, oves, et totum instaurum meum reliquum et omnia alia vendenda quæ superius non nominantur, vendantur ad Testamentum meum perficiendum · Bibliam vero meam lego Conventui Sancti Benedicti de Hulm Norwycensis Dioceseos. Item annulum meum cum diamante et quatuor parvis smaragdis habeat Isabella neptis mea . Annuli vero qui non sunt legati dentur amicis meis specialibus, secundum disposicionem Executorum meorum : proviso tamen quod Canones Eboraci habeant. Item Magistro J. Trotard quadraginta solidos . Johanni de Fonte Loricello meam et duo purpunat (?) Completo autem testamento predicto, de residuo dentur parochianis meis de Tydelueshyde v marcæ ; de Coleshull xx solidi; de Felmingham duæ marcæ ; de Brumfeld quinque marca ; de Prebendâ Eboraci xx solidi ; Petro Garcioni xls ita quod habeat in universo sex marcas, Radulpho de Wyngham xx solidi, Radulpho de Middilton xx solidi, Waltero de Wasseburn xx solidi. Martino de Schypeford unum marcam.

Item magistro Jahanni Grotard unum annulum auri de pondere viij®. ijų. Item Petro Garcioni quatuor marcas . Thomæ Godman dimidiam marcam . Petro Carnifici Eboraci dimidiam marcam Tribus filiabus sororis meæ, singulæ earum duas mappas et duas tuall' de melioribus . Et aliæ dentur pro animâ meâ, secundum disposicionem Executorum meorum . Tribus filiabus sororis meæ singulæ earum unum monile auri . Magnum Missale meum novum lego altari Sancti Leonardi Totton'. Ita tamen quod Rogerus Rector Ecclesiæ de Alwardstoke habeat usumfructum dum vixerit . Et eidem Rogero Spalterium meum glosatum . Domino Johanni Capellano meo, Epistolas Pauli glosatas Johanni clerico, nepoti meo, librum cum coopertorio piloso quem vocavi Portehors. Fabricæ Ecclesia de Rumes' dimidiam marcam : Fratri Ricardo Cornubiæ et Fratri Johanni minori, singulo eorum unum habitum integrum . Fratribus Leprosis Wynton' ijo Fratribus de Sandijs . Ad omnia ista et singula disponenda et exequenda constituo executores meos Dominum Decanum Eboracensem, Magistrum Johannem de Wyteth, Dominum Rogerum Rectorem Ecclesiæ de Alwardestok, Magistrum Rogerum de Briddeport, Dominum Johannem Totton capellanum meun, et Alanum de Schyreburn . Et rogo, pro Jhesu Christo, Dominum Eboracensem Archiepiscopum quod summus Executor Testamenti mei de omnibus bonis meis quæ sunt in sua provinciâ, specialiter et misericorditer esse dignetur. Ad ea vero specialiter exequenda, quae sunt in partibus

.

.

Australibus, nolens omnes laboribus fatigari, constituo executores meos Magistrum Johannem de Wyteth', Dominum Rogerum Rectorem Ecclesiæ de Alwardestoke, Dominum Johannem Capellanum meum, et Magistrum Rogerum de Briddeport . Rogo etiam Dominum Sarum Episcopum, pro Jhesu Christo, quod de omnibus bonis meis, quæ sunt in Provinciâ Cantuar', summus executor et defensor Testamenti mei esse dignetur cum effectu. Volo etiam quod omnia bona mea de partibus australibus et borealibus communia sint ad execucionem Testamenti mei perficiendam . Et rogo, pro Deo, quod omnes et singuli predicti onus execucionis testamenti mei in se velint suscipere cum effectu, et quod execucio mea, cum omni quâ poterit celeritate, perficiatur. Et volo quod si omnes in partibus diversis predictæ ordinacioni et execucioni Testamenti mei interesse non poterint, duo vel tres ad dies statutos quos interesse contigerint secundum predictam ordinacionem, prout Deus eis inspiraverit, ordinent et disponant; non exspectatâ presenciâ alicujus absentis. Item volo et dispono quod terra mea de et Custodia de Middilton vendantur, et de denariis fiat ut predictum est. Volo etiam quod domus de Middilton de dictis denariis aliquantulum emendantur . Commendo animam et corpus meum divinæ disposicioni in vitam æternam, Amen . Item Rogero Marescallo meo decem solidos . Waltero Kevelebul dimidiam marcam Item fratri Ricardo Cornubiæ de ordine Fratrum Minorum Epistolas Canonicales . In cujus rei testimonium et evidenciam pleniorem presentibus sigillum nostrum apponi fecimus . Actum Anno Gratiæ Mo CC. quinquagesimo nono . Mense Novembris . Valete.

Fragments of Bishop Kirkham's seal.

[ocr errors]

X. CAPELLA WALTERI EPISCOPI.

[ocr errors]

In exequiis Walteri Episcopi, habuit Ecclesia [Dunelm.] equos deferentes corpus ejusdem et Capellam ; ij casulas viridis coloris, j cum liliis, aliam simplicem, cum duabus capis simplicibus ejusdem sectæ; et unam capam rubeam simplicem et longam cum largis orfrays; cum duabus aliis de baudekynes, cum Historiâ de Natali - Post ejus obitum sigilla ejus fuerunt fracta et Sancto Cuthberto oblata.

| Walter de Kirkham, Dean of York, elected Bishop of Durham in 1242 died at Howdon, 9th Aug., 1260—buried in the Chapter House.

« ZurückWeiter »