Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollinea pharetra,

35

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ARTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna:

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet

Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,

Quam cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

40

45

50

55

56 Iön] See the Ion of Euripides, 185, seq. 1146, seq. and Phon. 228. Euripides calls Ion xpvooþúλaka, 54. Warton.

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
In Actæa genitus Creusa.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phobi rursus ibis in domum,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo:

60

65

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Craiæ simul et Latina

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Rousi;

70

75

[longe

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque

Turba legentum prava facesset:

80

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

85

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελευμένα. Phalencia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

ADDITIONAL NOTE.

Par. Reg. iv. 1. 115.

Citron tables, &c.] 'Citrus arbor in Atalante Mauritaniæ monte nascitur, ex qua olim faciebant lectos fores et mensas, quas eboreis pedibus fulcientes feminæ, viris contra margaritas regerebant. Cato in ea, quam habuit, oratione, ne quis consul bis fieret: Dicere possum, quibus villæ atque ædes ædificatæ atque expolitæ maximo opere, citro, atque ebore, atque pavimentis Panicis stent.' Aus. Pooma Not. in Fragm. Varronis, ed. Bipont. p. 349.

THE END.

« ZurückWeiter »