Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

per ægritúdinis molestias mortem vicínam esse designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperíre enim júdici pulsanti non vult, qui exire de córpore trépidat; et vidére eum, quem contempsisse se méminit, jú

dicem formidat. Qui autem de suâ spe et operatióne secúrus est, pulsanti confestìm áperit, quia lætus júdicem sústinet; et cùm tempus propinquæ mortis advénerit, de glóriâ retributiónis hilarescit.

DIE OCTAVA.

IN II. NOCTURNO.
LECTIO iv.

Ex libro Morálium sancti
Gregórii Papæ.

1. 10. c. 17.

JUST USTI Simplícitas, et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia intériùs lucet: et contempta, quia extérius non lucet. Intus ardet flammâ caritátis, foris nullâ glóriâ resplendet decóris. Lucet ergò, et despicitur, qui flagrans virtútibus, abjectus æstimátur. Sed úsquequò lampas ista contémnitur? Usquequò despicábilis habétur? Nunquid non fulgorem suum aliquatenus saltèm éxerit, et nunquàm quantâ claritáte cándeat ostendit? Ostendit planè; nàm prótinùs ádditur: Paráta ad tempus statú

tum. Statútum quippè contemptæ lámpadis tempus est extrémi judícii prædestinátus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quantâ potestáte fúlgeat, declarábitur.

LECTIO V.

T UNC enim cum Deo júdices véniunt, qui nunc pro Deo injustè judicantur. Tunc eórum lux tantò látiùs émicat, quantò eos nunc manus persequéntium dúriùs angustat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Tunc reprobórum óculis patescet quòd cœlesti potestate subnixi sunt, qui terréna ómnia sponte reliquerunt. Undè electis Véritas dicit: Vos qui secúti estis me, in regeneratióne, cùm séderit Fílius hóminis in sede majestatis suæ sedébitis et vos super duódecim sedes, judicantes duódecim tribus Israel. Neque enim plusquàm duodecim júdices illa interni consessûs curia non habébit sed nimirùm duodenário número quántitas universitátis exprimitur; quia quisquis stímulo divíni amóris excitátus, hìc possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciária potestatis obtinébit.

:

LECTIO vj. HINC est enim quod de sanctæ Ecclésia sponso per Salomónem dícitur: Nóbilis in portis vir ejus, quandò séderit cum senatóribus terræ. Hinc Isaías ait: Dóminus ad judícium véniet cum senioribus pópuli sui. Hinc eosdem seniores Véritas, non jàm fámulos, sed amicos denúntiat, dicens : Non jàm dicam vos servos, sed amicos meos. Quos Psalmista íntuens, ait: Mihi autem nimis honoráti

sunt amici tui, Deus. Quorum dùm celsitúdinem cordis aspíceret, mundi glóriam qua calce calcarent, protinus áddidit: Nimis confortátus est principátus eórum. Ac ne paucos esse crederémus, quos proficere usquè ad summam tantæ perfectiónis agnóscimus, illicò adjunxit: Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabuntur. Quot ítaque nunc pro amore veritátis sese libenter humiliant, tot tunc in judício lámpades co

ruscant.

IN III. NOCTURNO.

LECTIO Vij. Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

cap. 12,

N illo témpore; Dixit Jesus discipulis suis: Nolite timé re, pusillus grex ; quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Et réliqua. Homília sancti Petri Chrysologi.. Serin. 22.

[ocr errors]

DISCIPULIS ISCIPULIS Suis Christus regnum ponit in præmio; ut in certámine non cedant perículis, non timóri. Perícula déspicit qui tendit ad regnum : victoriæ cupidus nescit timére. Nolite timére, inquit, pusillus grex; quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Adjécit quid faciendum sit regnatúris. Véndite quæ possidėtis, et date eleemosynam. Non potest dominári ómnibus, nisi is qui própriis non tenétur: dejectæ mentis est qui familiáris rei méminit, cùm vocátur ad regnum.

LECTIO Viij.

FACE ACITE vobis sácculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelo. Homo, tali mónitu Christus te ditáre voluit, non nudáre : manére tibi tua vóluit, non períre: perpetuári, non vacuári sácculos imperávit : jussit te transferre, non pérdere." O homo, si hic permansúrus es, quæ tua sunt hic repóne : si illuc iturus es, hic quæ tua sunt cur derelinquis? Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Præmitte thesaurum tuum in cœlos, ne cœlestem ánimam demergas in terram; aurum de profundo terræ, ánima ab excelsis cœli méliùs proindè est ad sedem ánimæ deferri aurum, quàm in sepulcro auri ánima demergátur. Exútos ergò totis divitiárum curis, et jàm per ómnia expedítos, militáre sibi in século jubet, quos regnáre donávit in cœlo. CONTRISTATUS es, quia quod

:

LECTIO ix. Serm. 23.

habes, in coelis cogeris collocáre. Rogo, crede Deo tuo, qui servo credis; et magis Deo quàm hómini commenda. Sed si times, ne quid in- · dè præsúmat, ne quid dispergat pietas largitóris, signa fidei ánnulo sacculos tuos; ut tali custóde dormias sic secúrus: quia ubi ille est, ibi locus nullus est furi. Non poterit tibi pecuniam tuam denegáre, qui tibi ómnia sua cóntulit, qui te regni sui honóre ditávit et glória.

43

PRO VIRGINIBUS.

DIE FESTO.

IN I. NOCTURNO. Ps. 8. Dómine, Dóminus noster. 37.

Ps. 18. Cœli enarrant. cum sua divisione, 49.

Ps. 23. Dómini est terra. 53.

LECTIO j.

De Epístolâ primâ beáti Pauli
Apóstoli ad Corinthios.
Cap. 7.
DE

est, sollicitus est quæ Dómini sunt, quómodò pláceat Deo. Qui autem cum uxore est sollicitus est quæ sunt mundi, quomodò pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innupta et virgo cogitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quomodò pláceat viro. Porrò hoc ad utilitátem vestram dico; non ut láqueum vobis injíciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dóminum obsecrandi. >

E virginibus præceptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tanquàm misericórdiam consecutus à Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergò hoc bonum esse propter instantem necessitátem quóniam bonum est hóminí sic esse. Alligátus es uxóri? noli quærere solutiónem. SoIútus es ab uxore? noli quærere uxorem. Si autem accéperis uxorem, non peccasti : et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est. Réliquum est, ut et qui habent uxóres, tanquàm non habentes sint et qui flent, tanquàm non flentes: et qui gaudent, tanquàm non gaudentes: et qui emunt, tanquàm non possidentes : et qui utuntur hoc mundo, tanquàm non utantur; præterit enim figúra hujus mundi. Vo OLO autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre

LECTIO ij.

LECTIO iij. Si quis autem turpem se vidéri existimat super virgine suâ, quòd sit superadulta, et ità oportet fieri: quod vult fáciat; non peccat, si nubat. Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo serváre virginem suam, benè facit. Igitur et qui matrimónio jungit virginem suam, benè fa→ cit; et qui non jungit, méliùs facit. Múlier alligáta est legi, quantò témpore vir ejus vivit. Quòd si dormíerit vir ejus, liberáta est: cui vult nubat, tantùm in Dómino. Beátior autem erit si sic permánserit, secundùm meum consílium. Puto autem quòd et ego Spíritum Dei hábeam.

IN II. NOCTURNO.
Ps. 44. Eructávit. 142.
Ps. 45. Deus noster. 144.
Ps. 47. Magnus Dñus. 144.
LECTIO IV.

Ex libro sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris, de disciplína et hábitu Vírgi

num.

NUNC nobis ad Virgines ser

mo est, quarum quò sublimior glória est, major et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis, decus atque ornamentum grátia spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorruptum, Dei imágo respondens ad sanctimoniam Dómini, illustrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fœcúnditas quantòque plus copiósa virginitas número suo addit, tantò plus gaudium matris augescit.

:

LECTIO V.

AD has loquimur, has adhortámur affectióne potiùs quàm potestate: non quòd extrémi et minimi, et humilitátis nostræ ádmodum conscii, áliquid ad censúram licéntiæ vindicémus; sed quòd ad sollicitúdinem magis cauti, plus. de diáboli infestatióne timeámus. Neque inánis hæc cáutio est, et vana formido, quæ ad salútis viam cónsulit, quæ Domínica et vitália præcepta custódit; ut quæ se Christo dicáverint, et à carnáli concupiscéntiâ recedentes, tàm carne, quàm mente se Deo voverint, consumment opus suum magno præmio destiná

tum: nec ornárijam, aut piacére cuiquam, nisi Dómino suo, stúdeant, à quo et mercédem virginitátis expectant, dicente ipso: Non omnes cápiunt verbum, sed illi quibus datum est.

LECTIO vj.

DENTO geli vocem continentiæ munus

ENUO quoque per hanc An

ostenditur, virginitas prædicátur: Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus se non coinquinavérunt; virgines enim permansérunt: hi sunt qui sequuntur Agnum quocunquè ferit. Neque enim tantùm másculis continéntiæ grátiam Dóminus repromittit, et féminas præterit: sed quóniam fémi-, na viri pórtio est, et ex eo sumpta atque formáta est ; in Scriptúris ferè ómnibus ad protoplastum Deus loquitur, quia sunt duo in carne unâ, et in másculo simul significátur et fémina. Quòd si Christum continéntia séquitur, et

regno Dei virginitas destinátur; quid est illis cum terréno cultu et cum ornamentis, quibus dùm hominibus placére géstiunt, Deum offendunt?

IN III. NOCTURNO. Ps. 95. Cantáte Dómino... cantáte. 40.

Ps. 96. Dóminus regnávit, exultet terra. 54.

Ps. 97. Cantáte Dómino... quia. 41.

LECTIO vij.
Lectio sancti Evangélii se-

cundùm Matthæum. Cap. 25. IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis parábolam

hanc

hanc Símile erit regnum cœlórum decem virginibus, quæ accipientes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua. Homília sancti Gregórii Papæ. In Evang. 12. OMNES MNES lámpades habent, sed omnes óleum non habent; quia plerumquè bona

in se ópera cum electis et reprobi ostendunt; sed soli ad sponsum cum óleo veniunt, qui de his quæ foris égerint, intùs glóriam requirunt. Undè per Psalmistam quoque de sanctâ electórum Ecclésia dícitur: Omnis glória ejus filiæ Regis ab intùs. Moram autem faciente sponso, dormitavé

runt omnes et dormiérunt; quia dum venire Judex ad extrémum judicium differt, electi et réprobi in mortis somno sopiuntur.

E

LECTIO viij. De adventu sponsi clamor in media nocte fit; quia sic dies judicii surrépit, ut prævidéri non valeat quandò venit. Undè scriptum est: Dies Dómini sicut fur in nocte, ità véniet. Tunc omnes virgines surgunt; quia et electi et réprobi à somno suæ mortis excitantur. Lámpades ornant; quia sua secum ópera númerant, pro quibus æternam re

cipere beatitúdinem expectant. Sed lámpades fatuárum vírginum extinguuntur; quia eárum ópera, quæ clara hominibus foris apparuerunt, in adventu Júdicis intùs obscurantur; et à Deo retributiónem non invéniunt, quia pro eis recepérunt ab hominibus laudes quas amavérunt. LECTIO ix.

Qu

UID est autem quòd tunc à prudéntibus óleum petunt, nisi quòd in adventu Júdicis, cùm se intùs vácuas invénerint, testimónium foris quærunt? Sed prudentes Vírgines respondent dicentes: Ne fortè non sufficiat nobis et vobis, ite potiùs ad vendentes, et émite vobis. Sed dum irent émere, venit sponsus; quæ autem parátæ erant, intravérunt cum eo ad nuptias, et clausa est jánua. O ! si sapere in cordis paláto possis, quid admiratiónis habet quod dici

tur, Venit sponsus? quid dulcedinis, Intravérunt cum eo ad nuptias? quid amaritudinis, Et clausa est janua? Tunc regni jánua lugentibus claudétur, quæ modò quotídiè poeniténtibus aperitur : erit namque et tunc poeniténtia; sed fructuósa jàm non erit, quia nequáquam tunc véniam invenit, qui modò aptum véniæ tempus perdit.

Pars Autumn.

***

*

5

« ZurückWeiter »