Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gere. Isti enim infelices et míseri hómines, qui balatiónes et saltatiónes ante ipsas Basílicas Sanctórum exercére nec métuunt, nec erubescunt: etsi Christiáni ad Ecclésiam vénerint, pagáni de Ecclésiâ revertuntur; quia ista consuetúdo balandi de paganórum observatióne re

vicinos et próximos vestros
júgiter admonéte, ut semper
quod bonum est et hones-
tum, loqui stúdeant; ne for-
tè detrahendo, malè loquen-
do, et in sanctis festivitáti-
bus choros ducendo, cántica
luxuriósa et túrpia proferen-
do, de linguâ suâ, undè de-
búerant Deum laudáre, indè
sibi vúlnera videantur inflí- mansit.

0000000000000000000000000000000000000000 0000

LITANIE SS. NOMINIS JESU.

(Quas devotè recitantibus 300 dies indulg. concesserunt, aut confirmaverunt SIXTUS V, BENEDICTUS XIII et CLEMENS

XIII.)

KYRIE

eléison. Christe eléison. Kyrie, eléison. Jesu, audi nos. Jesu, exaudi

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ab omni peccáto,
Ab irâ tuâ,
Ab insidiis diáboli,
A spíritu fornicatiónis,
A morte perpétuâ,

A neglectu inspiratiónum
tuárum,

Per mystérium sanctæ In

carnatiónis tuæ,

Per Nativitátem tuam,

Líbera nos, Jesu.

Per infántiam tuam,
Per divinissimam vitam tuam,
Per labóres tuos,

Per agóniam et passiónem tu

am,

[blocks in formation]

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, Exaudi nos, Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis, Jesu.

Jesu, audi nos. Jesu, exaudi nos.

. Confitébimur tibi, Deus ; R. Et invocábimus nomen tuum. Ps. 74. OREMUS.

Per Crucem et derelictiónem DOMINE. Jesu, cujus nomen

[blocks in formation]

nemo dícere potest, nisi in Spíritu Sancto: concéde quæsumus, ut in eodem Spiritu sacratissimum Nomen tuum invocantes salvos fácias à peccátis; Qui vivis et regnas... in unitáte ejusdem.

LITANIE B. M. VIRGINIS.

(Quas devotè recitantibus 300 dies Indulgent. concessit PIUS VII, et ei qui quotidiè recitaverit, Indulg. plenar. in Concept., Nativ., Annunt., Purific. et Assumpt. B. M. V. modò contritus et confessus prædictis diebus communicaverit et Ecclesiam seu Capellam publicam visitaverit, ibique juxta mentem Pontificis oraverit.)

KYRIE, eléison. Christe,
eléison. Kyrie, eléison.
Christe, audi nos. Christe,
exaudi nos.

Pater de coelis, Deus, mise-
rére nobis.
Fili, Redemptor mundi, De-
us, miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus, mi-
serére nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.

Sancta Dei genitrix,

Sancta Virgo Virginum,
Mater Christi,
Mater divinæ grátiæ,
Mater purissima,
Mater castíssima,
Mater invioláta,
Mater intemeráta,
Mater amábilis,

Mater admirábilis,
Mater Creatóris,
Mater Salvatóris,
Virgo prudentíssima

Ora pro nobis.

Virgo veneranda,

Regina Mártyrum,

Virgo prædicanda,

Virgo potens,

Virgo clemens,

Virgo fidélis,
Speculum justitiæ,
Sedes Sapiéntiæ,
Causa nostræ lætitiæ,
Vas spirituále,
Vas honorábile,

Vas insigne devotiónis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,

Turris ebúrnea,

Domus áurea,
Foederis arca,
Jánua cœli,
Stella matutina,
Salus infirmórum,
Refúgium peccatórum,
Consolátrix afflictórum,
Auxílium Christianórum,
Regína Angelórum,
Regína Patriarchárum,
Regina Prophetárum,
Regina Apostolórum,

Ora pro nobis.

Regina Confessórum,
Regína Vírginum,

Regina Sanctórum ómnium.
Agnus Dei, qui tollis peccáta
mundi, Parce nobis, Dó-
mine.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, Exaudi nos, Dó

mine.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

EXCERPTA E RUBRICIS.

1. Officium Festorum Duplicium et suprà, incipit à I. Vesperis, et absolvitur Completorio diei sequentis, nisi propter concurrentiam alterius Officii ritu et dignitate æqualis, Vesperæ aliquandò dimidiandæ sint,

2. In Annualibus et Solemnibus-Majoribus, ac etiam Solemnibus-Min. Domini et B. M. V. dicuntur ad omnes Horas (exceptis I. Vesperis ) Psalmi de Dominicâ, nisi proprii assignentur; in aliis diebus, de Feriâ.

3. In I. Vesperis Festorum Duplicium-Minorum et suprà, post Capitulum dicitur Responsorium, nunquàm autem in II. Vesperis.

4. Dicitur Pater. Ave. Credo. ante Officium Noct. et post Completorium. Ante alias Horas, Completorio excepto, dicitur Pater. et Ave. Post quamlibet Horam, si à præcedente separetur, dicitur tantùm Pater.

5. Quomodò autem ordinandum sit Officium, repetendum Invitatorium, etc. vide Ordinarium Breviarii.

6. Duplicia-Majora et suprà, extra Tempus Paschale, tres habent Nocturnos, et in unoquoque dicuntur tres Psalmi sub

tribus Antiphonis, et tria Responsoria, quæ sicut et Hymni etc. desumuntur de Communi, si desint propria.

7. Duplicia-Minora et infrà, unicum habent Nocturnum cum novem Psalmis Feriæ, sub tribus Antiphonis; tres Ps. sub unâquâque Antiphonâ. Tres Antiphonæ et tria RRR. SUmuntur secundùm Feriam, id est, Feriâ II. et V. de primo Noct., Feriâ III. et VI. de secundo; Feriâ IV. et Sabbato, de tertio.

8. Semiduplicia et infrà, non habent I. Vesperas nisi à Capitulo; et nunquam transferuntur.

9. Simplicia unicam habent Antiphonam ad Laudes, quæ est quarta; et eorum Officium terminatur ad Nonam.

10 Officium Feriale incipit ubi desinit Officium præcedens, et terminatur ubi sequens incipit.

11. In Duplicibus Minoribus et Semidupl. prima lectio de Scripturâ occurrente, tribus in unam junctis; secunda et tertia de Festo. In Simpl. verò duæ priores lectiones sunt de Scriptura, quarum prima legitur sola, ex duabus aliis fit secunda; tertia de Festo.

12. Dicitur Te Deum in Dominicis ( præterquam in Adventu et à Septuagesimâ ad Pascha) in quibuscumque Festis et Octavis, ac in Feriis Temporis Paschalis. Exceptiones habentur suis locis.

13. Ad Laudes, Canticum proprium dicitur in Festis Duplicibus et suprà in Semiduplicibus et infrà, sumitur Canticum de Psalterio pro Festis; in Feriis autem Feriale.

14. In Simplicibus et in Feriis per annum dicuntur Suffragia ad Laudes et Vesperas, ut notatur in Ordinario, et preces ad Primam et Completorium. Omittuntur preces toto Temp. Pasch. et à Vigiliâ Nativit. Domini ad Octav. Epiph.

In Feriis Adventûs, Quadragesima, Quatuor Temporum, (exceptis IV. Temp. Pentecost. ) et in Vigiliis simplicibus dicuntur preces, flexis genibus, ad omnes Horas, etiam ad Nocturnum, si separetur à Laudibus.

15. Symbolum Quicunque non dicitur ad Primam ab Adventu ad Purificationem, nec â Quadragesimâ ad Pentecosten inclusivè, nec in aliis Dominicis, in quibus non fit officium de Dominicâ ut in Psalterio.

aut

16. Quando in Duplici-Minore, quocunque tempore, in Duplici-Majore, Tempore Paschali, occurrit Commemoratio facienda de Sancto aut de Feriâ Majore, tunc immediatè post ultimam Lectionem diei dicitur sub Benedictione propria quarta Lectio de Sancto, vel de Homilia Feriæ, cujus fieri debet commemoratio; deindè dicitur tertium Responsorium de officio diei. Idem observatur in Feriis Evangelium habentibus, quandò in eis facienda est aliqua Commemoratio. 17. Si duo Festa, eodem die occurrentia, sint diversi gradûs,. Officium fit de Festo superioris gradus, transfertur verò Festum gradûs inferioris. Quòd si sint ejusdem gradûs, Officium fit de digniori, et transfertur minùs dignum.

18. Festa concurrentia quæ sunt inter se æqualis gradûs et - dignitatis, dimidiant Vesperas; id est, Vesperæ dicuntur de

præcedenti usque ad Capitulum exclusivè, et de sequenti à Capitulo usque ad finem, cum Commemoratione præcedentis. 19. Si verò sunt inæqualis gradus, Vesperæ integræ dicuntur de Festo superiori; et Festi gradus inferioris fit sola Commemoratio, dummodò pro solemnitate liceat.

20. Quando plures Orationes dicendæ sunt, prima tantùm et ultima dicuntur cum magnâ conclusione, Per Dominum nostrum, etc. vel Per eumdem, etc. Intermedia autem sic concluduntur: Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. vel: Per eumdem Christum, etc. : Qui vivis et regnas Deus. R. Amen. vel : Qui tecum vivit et regnat Deus. R. Amen. Prout diriguntur vel ad Patrem, vel ad Filium.

SERIES TITULORUM CANONUM.

mmmmmm

1. De officii divini publicâ celebratione et privatâ recitatione : A Dom. XI. ad Sabb. post Dom. XII.

2. De prædicatione et prædicatorum dotibus: A Dom. XIII. ad Sabb post Dom. XV.

3. De precibus pro Defunctis, Exequiis et cœmeteriis: A Dom. XVI. ad Sabb. seq.

4. De Ecclesiis earumque supellectili: A Dom. XVII. ad Sabb. post Dom. XVIII.

5. De Miraculis, Reliquiis et imaginibus Sanctorum : A Dom. XIX. ad Fer. 5. seq.

6. De Fide, Spe, Charitate, Humilitate, Pace et Concordiâ Clero necessariis: A Fer 6. post Dom. XIX. od Fer. 4. post Dom. XXI.

7. Recensentur varia Pastorum Officia : A Fer 5. post Dom. XXI. ad Fer. 4. post Dom. XXIII.*

8. De Clericorum cum Laïcis et Monialibus conversatione: A Fer. 5. post Dom. XXIII. ad Fer. 4. post Dom. XXIV.

9. De Seminariis et Scholis : A Fer. 5. post Dom. XXIV. ad Sabb. seq.

10. De iis qui poenitentiam in extremis vitæ postulant : A Dom. XXV. ad Fer. 5. seq.

11. De hæreticis et schismaticis: A Fer. 6. post Dom. XXV. ad Sabb. seq.

12. De Usurâ et Usurariis: A Dom. XXVI. ad Sabb. seq. 13. De Censuris : A Dom. XXVII. ad Sabb. post Dom. XXVIII.

14. De observantiâ et sanctificatione Diei Dominicæ et Festorum. Omnibus ferè Dominicis post Pentecost.

In hac Serie non comprehenduntur Festa quæ proprios habent Canones, ratione peculiaris ritus, aut disciplinæ prædictis Solemnitatibus congruentis.

« ZurückWeiter »