Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Præter Augustinianos annales, sive brevem Augustini vitam ad annorum seriem digestam, et capitum argumenta, in fine voluminis adjicitur Syllabus codicum quorum ope hæc Editio prodit emendatior, et lectionum Parietas, quæ passim in tertu asteriscis indicatur.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ex recensione
MO N A C H O R U M ORDINIS S. BENEDICT i

E congregatione S. Mauri,

R ecoGNITI DEnUo AD EDITioNEs TUM AntiQUioR es tUM
recentior Es.

PARISIIS,
APUD GAUME FRATRES, BIBLIOPOLAS,

VIA DICTA PoT-DE-FER, N° 5.

1836

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ADMONITIO

DE seQUENTIBUS confessioNUM LIBRIs.

Quæ causa fecit ut scriptoris cujusque vita emittendis in publicum ejus libris solemni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie movit ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros, qui recto ordine debent præcedere, in tomo primo collocarent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, aliasque dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate, tum profectu perlegere in animum inducit. Atqui in Confessionibus suis Augustinus totum se ipse expressit perquam accurate : quippe qui in iis non ea solum facta quæ hominum oculis subjecta esse potuissent; sed etiam ea quæ Deo tantum conscio in intimis agitaverat, cum bona, tum mala, singillatim exposuit. In his enim sicuti anteactæ vitæ vel levissima errata, sic etiam accepta a Deo beneficia fuse commemorat;

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

æternum posteris relicturus sive pœnitentis, sive grati animi monumentum, præclarum etiam illius quam constanter erga nos exhibet Deus, et justitiæ et bonitatis exemplum. Atque hoc in primis studebat, scilicet (ipsius verbis rem ut explicemus) « et de malis et de » bonis suis Deum laudare justum et bonum, » atque in eum excitare humanum intelle» ctum et affectum. » Id vero hac ratione exsequitur. In primo libro, præmissa Dei invocatione, recolit vitæ suæ primordia ad annum quintum decimum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiae; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta et vitia, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur. In secundo, ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo, studiis intermissis, consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato. Tertius liber de amnis est ætatis illius decimo septimo, decimo oetavo et decimo nono

« ZurückWeiter »